| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit | 52.1.1 |
| et eo unde recedere cupimus inpellit? quid conluctatur cum | |
| animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle? | |
| Fluctuamur inter varia consilia; nihil libere volumus, nihil | |
| absolute, nihil semper. 'Stultitia' inquis 'est cui nihil constat, | 2.1 |
| nihil diu placet.' Sed quomodo nos aut quando ab illa revel- | |
| lemus? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum | |
| aliquis porrigat, aliquis educat. Quosdam ait Epicurus ad | 3.1 |
| veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos viam; | |
| hos maxime laudat quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi | |
| protulerunt: quosdam indigere ope aliena, non ituros si nemo | |
| praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; | 5 |
| egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex | |
| illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secun- | |
| dam recipimur. Ne hunc quidem contempseris hominem qui | |
| alieno beneficio esse salvus potest; et hoc multum est, velle | |
| servari. Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum | 4.1 |
| ne ipsum quidem fastidiendum eorum qui cogi ad rectum | |
| conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit sed | |
| adiutore et, ut ita dicam, coactore; hic tertius color est. Si | |
| quaeris huius quoque exemplar, Hermarchum ait Epicurus | 5 |
| talem fuisse. Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis | |
| suspicit; quamvis enim ad eundem finem uterque pervenerit, | |
| tamen maior est laus idem effecisse in difficiliore materia. | |
| Puta enim duo aedificia excitata esse, ambo paria, aeque | 5.1 |
| excelsa atque magnifica. Alter puram aream accepit, illic | |
| protinus opus crevit; alterum fundamenta lassarunt in mol- | |
| lem et fluvidam humum missa multumque laboris exhaustum | |
| est dum pervenitur ad solidum: intuentibus quidquid fecit | 5 |
| <alter> * * * alterius magna pars et difficilior latet. Quaedam | 6.1 |
| ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facien- | |
| da sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego | |
| feliciorem dixerim qui nihil negotii secum habuit, hunc | |
| quidem melius de se meruisse qui malignitatem naturae suae | 5 |
| vicit et ad sapientiam se non perduxit sed extraxit. | |
| Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias | 7.1 |
| licet; imus per obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum in- | |
| vocemus auxilium. 'Quem' inquis 'invocabo? Hunc aut illum?' | |
| Tu vero etiam ad priores revertere, qui vacant; adiuvare nos | |
| possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt. Ex his autem | 8.1 |
| qui sunt eligamus non eos qui verba magna celeritate prae- | |
| cipitant et communes locos volvunt et in privato circulantur, | |
| sed eos qui vita docent, qui cum dixerunt quid faciendum sit | |
| probant faciendo, qui docent quid vitandum sit nec umquam | 5 |
| in eo quod fugiendum dixerunt deprehenduntur; eum elige | |
| adiutorem quem magis admireris cum videris quam cum | |
| audieris. Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire quibus | 9.1 |
| admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc | |
| proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque | |
| meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid enim | |
| turpius philosophia captante clamores? numquid aeger laudat | 5 |
| medicum secantem? Tacete, favete et praebete vos cura- | 10.1 |
| tioni; etiam si exclamaveritis, non aliter audiam quam si ad | |
| tactum vitiorum vestrorum ingemescatis. Testari vultis ad- | |
| tendere vos moverique rerum magnitudine? sane liceat: ut | |
| quidem iudicetis et feratis de meliore suffragium, quidni | 5 |
| non permittam? Apud Pythagoram discipulis quinque annis | |
| tacendum erat: numquid ergo existimas statim illis et loqui | |
| et laudare licuisse? | |
| Quanta autem dementia eius est quem clamores inperi- | 11.1 |
| torum hilarem ex auditorio dimittunt! Quid laetaris quod | |
| ab hominibus his laudatus es quos non potes ipse laudare? | |
| Disserebat populo Fabianus, sed audiebatur modeste; erum- | |
| pebat interdum magnus clamor laudantium, sed quem rerum | 5 |
| magnitudo evocaverat, non sonus inoffense ac molliter ora- | |
| tionis elapsae. Intersit aliquid inter clamorem theatri et | 12.1 |
| scholae: est aliqua et laudandi elegantia. Omnia rerum | |
| omnium, si observentur, indicia sunt, et argumentum morum | |
| ex minimis quoque licet capere: inpudicum et incessus osten- | |
| dit et manus mota et unum interdum responsum et relatus | 5 |
| ad caput digitus et flexus oculorum; inprobum risus, insanum | |
| vultus habitusque demonstrat. Illa enim in apertum per notas | |
| exeunt: qualis quisque sit scies, si quemadmodum laudet, | |
| quemadmodum laudetur aspexeris. Hinc atque illinc philo- | 13.1 |
| sopho manus auditor intentat et super ipsum caput miran- | |
| tium turba consistit: non laudatur ille nunc, si intellegis, sed | |
| conclamatur. Relinquantur istae voces illis artibus quae | |
| propositum habent populo placere: philosophia adoretur. | 5 |
| Permittendum erit aliquando iuvenibus sequi impetum | 14.1 |
| animi, tunc autem cum hoc ex impetu facient, cum silen- | |
| tium sibi imperare non poterunt; talis laudatio aliquid | |
| exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescen- | |
| tium exstimulat. <At> ad rem commoveantur, non ad verba | 5 |
| composita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupi- | |
| ditatem facit sed sui. | |
| Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et | 15.1 |
| longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, | |
| quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo | |
| apud se. Damnum quidem fecisse philosophiam non erit | |
| dubium postquam prostituta est; sed potest in penetralibus | 5 |
| suis ostendi, si modo non institorem sed antistitem nancta | |
| est. Vale. |