| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quomodo quisque potest, mi Lucili: tu istic habes Aet- | 51.1.1 |
| nam, †et illuc† nobilissimum Siciliae montem (quem quare | |
| dixerit Messala unicum, sive Valgius—apud utrumque enim | |
| legi—non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non | |
| tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in | 5 |
| altissimum effertur, sed etiam iacentia), nos, utcumque | |
| possumus, contenti sumus Bais; quas postero die quam | |
| attigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat | |
| quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum lu- | |
| xuria desumpsit. | 10 |
| 'Quid ergo? ulli loco indicendum est odium?' Minime; | 2.1 |
| sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis | |
| convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit sed | |
| aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo, sic | |
| regio quoque est quam sapiens vir aut ad sapientiam tendens | 5 |
| declinet tamquam alienam bonis moribus. Itaque de secessu | 3.1 |
| cogitans numquam Canopum eliget, quamvis neminem | |
| Canopus esse frugi vetet, ne Baias quidem: deversorium | |
| vitiorum esse coeperunt. Illic sibi plurimum luxuria permittit, | |
| illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur. | 5 |
| Non tantum corpori sed etiam moribus salubrem locum eli- | 4.1 |
| gere debemus; quemadmodum inter tortores habitare nolim, | |
| sic ne inter popinas quidem. Videre ebrios per litora errantes | |
| et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus | |
| strepentes lacus et alia quae velut soluta legibus luxuria non | 5 |
| tantum peccat sed publicat, quid necesse est? Id agere | 5.1 |
| debemus ut inritamenta vitiorum quam longissime profu- | |
| giamus; indurandus est animus et a blandimentis voluptatum | |
| procul abstrahendus. Una Hannibalem hiberna solverunt et | |
| indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt | 5 |
| fomenta Campaniae: armis vicit, vitiis victus est. Nobis quo- | 6.1 |
| que militandum est, et quidem genere militiae quo numquam | |
| quies, numquam otium datur: debellandae sunt in primis | |
| voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapu- | |
| erunt. Si quis sibi proposuerit quantum operis adgressus sit, | 5 |
| sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. Quid mihi | |
| cum istis calentibus stagnis? quid cum sudatoriis, in quae | |
| siccus vapor corpora exhausurus includitur? omnis sudor | |
| per laborem exeat. Si faceremus quod fecit Hannibal, ut | 7.1 |
| interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus | |
| operam daremus, nemo non intempestivam desidiam, victori | |
| quoque, nedum vincenti, periculosam, merito reprehenderet: | |
| minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus | 5 |
| periculi restat cedentibus, plus operis etiam perseverantibus. | |
| Fortuna mecum bellum gerit: non sum imperata facturus; | 8.1 |
| iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum | |
| est, excutio. Non est emolliendus animus: si voluptati cessero, | |
| cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est pau- | |
| pertati; idem sibi in me iuris esse volet et ambitio et ira; inter | 5 |
| tot adfectus distrahar, immo discerpar. Libertas proposita | 9.1 |
| est; ad hoc praemium laboratur. Quae sit libertas quaeris? | |
| Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in | |
| aequum deducere. Quo die illam intellexero plus posse, nil | |
| poterit: ego illam feram, cum in manu mors sit? | 5 |
| His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere | 10.1 |
| oportet; effeminat animos amoenitas nimia, nec dubie aliquid | |
| ad corrumpendum vigorem potest regio. Quamlibet viam iu- | |
| menta patiuntur quorum durata in aspero ungula est: in | |
| molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. Et fortior | 5 |
| miles ex confragoso venit: segnis est urbanus et verna. Nullum | |
| laborem recusant manus quae ad arma ab aratro transferun- | |
| tur: in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus. Severior | 11.1 |
| loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus | |
| reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat: ruina | |
| eiusmodi non est tam molliter conlocanda. Illi quoque ad | |
| quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, | 5 |
| C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar, exstruxerunt quidem | |
| villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis | |
| montium: videbatur hoc magis militare, ex edito speculari | |
| late longeque subiecta. Aspice quam positionem elegerint, | |
| quibus aedificia excitaverint locis et qualia: scies non villas | 10 |
| esse sed castra. Habitaturum tu putas umquam fuisse illic | 12.1 |
| M. Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot | |
| genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto | |
| lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia? nonne | |
| ille manere intra vallum maluisset, quod in unam noctem | 5 |
| manu sua ipse duxisset? Quidni mallet, quisquis vir est, | |
| somnum suum classico quam symphonia rumpi? | |
| Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum | 13.1 |
| vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine; | |
| nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque | |
| cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum | |
| cum illis revellendum erat. Voluptates praecipue exturba et | 5 |
| invisissimas habe: latronum more, quos φιλήτας Aegyptii | |
| vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. Vale. |