| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Epistulam tuam accepi post multos menses quam miseras; | 50.1.1 |
| supervacuum itaque putavi ab eo qui adferebat quid ageres | |
| quaerere. Valde enim bonae memoriae est, si meminit; et | |
| tamen spero te sic iam vivere ut, ubicumque eris, sciam quid | |
| agas. Quid enim aliud agis quam ut meliorem te ipse cotidie | 5 |
| facias, ut aliquid ex erroribus ponas, ut intellegas tua vitia | |
| esse quae putas rerum? Quaedam enim locis et temporibus | |
| adscribimus; at illa, quocumque transierimus, secutura sunt. | |
| Harpasten, uxoris meae fatuam, scis hereditarium onus in | 2.1 |
| domo mea remansisse. Ipse enim aversissimus ab istis pro- | |
| digiis sum; si quando fatuo delectari volo, non est mihi longe | |
| quaerendus: me rideo. Haec fatua subito desiit videre. In- | |
| credibilem rem tibi narro, sed veram: nescit esse se caecam; | 5 |
| subinde paedagogum suum rogat ut migret, ait domum | |
| tenebricosam esse. Hoc quod in illa ridemus omnibus nobis | 3.1 |
| accidere liqueat tibi: nemo se avarum esse intellegit, nemo | |
| cupidum. Caeci tamen ducem quaerunt, nos sine duce | |
| erramus et dicimus, 'non ego ambitiosus sum, sed nemo aliter | |
| Romae potest vivere; non ego sumptuosus sum, sed urbs ipsa | 5 |
| magnas inpensas exigit; non est meum vitium quod iracun- | |
| dus sum, quod nondum constitui certum genus vitae: | |
| adulescentia haec facit'. | |
| Quid nos decipimus? non est extrinsecus malum nostrum: | 4.1 |
| intra nos est, in visceribus ipsis sedet, et ideo difficulter ad | |
| sanitatem pervenimus quia nos aegrotare nescimus. Si curari | |
| coeperimus, quando tot morborum tantas vires discutiemus? | |
| Nunc vero ne quaerimus quidem medicum, qui minus negotii | 5 |
| haberet si adhiberetur ad recens vitium; sequerentur teneri | |
| et rudes animi recta monstrantem. Nemo difficulter ad natu- | 5.1 |
| ram reducitur nisi qui ab illa defecit: erubescimus discere | |
| bonam mentem. At mehercules, <si> turpe est magistrum | |
| huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu | |
| tantum bonum influere: laborandum est et, ut verum di- | 5 |
| cam, ne labor quidem magnus est, si modo, ut dixi, ante | |
| animum nostrum formare incipimus et recorrigere quam | |
| indurescat pravitas eius. Sed nec indurata despero: nihil | 6.1 |
| est quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens | |
| cura. Robora in rectum quamvis flexa revocabis; curvatas | |
| trabes calor explicat et aliter natae in id finguntur quod usus | |
| noster exigit: quanto facilius animus accipit formam, flexi- | 5 |
| bilis et omni umore obsequentior! Quid enim est aliud | |
| animus quam quodam modo se habens spiritus? vides autem | |
| tanto spiritum esse faciliorem omni alia materia quanto | |
| tenuior est. Illud, mi Lucili, non est quod te inpediat quo- | 7.1 |
| minus de nobis bene speres, quod malitia nos iam tenet, quod | |
| diu in possessione nostri est: ad neminem ante bona mens | |
| venit quam mala; omnes praeoccupati sumus; virtutes di- | |
| scere vitia dediscere <est>. Sed eo maiore animo ad emenda- | 8.1 |
| tionem nostri debemus accedere quod semel traditi nobis boni | |
| perpetua possessio est; non dediscitur virtus. Contraria enim | |
| male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt; | |
| fideliter sedent quae in locum suum veniunt. Virtus secun- | 5 |
| dum naturam est, vitia inimica et infesta sunt. Sed quemad- | 9.1 |
| modum virtutes receptae exire non possunt facilisque earum | |
| tutela est, ita initium ad illas eundi arduum, quia hoc pro- | |
| prium inbecillae mentis atque aegrae est, formidare inex- | |
| perta; itaque cogenda est ut incipiat. Deinde non est acerba | 5 |
| medicina; protinus enim delectat, dum sanat. Aliorum reme- | |
| diorum post sanitatem voluptas est, philosophia pariter et | |
| salutaris et dulcis est. Vale. |