| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens qui in amici | 49.1.1 |
| memoriam ab aliqua regione admonitus reducitur; tamen | |
| repositum in animo nostro desiderium loca interdum | |
| familiaria evocant, nec extinctam memoriam reddunt sed | |
| quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si | 5 |
| mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut | |
| vestis aut domus renovat. Ecce Campania et maxime Nea- | |
| polis ac Pompeiorum tuorum conspectus incredibile est quam | |
| recens desiderium tui fecerint: totus mihi in oculis es. Cum | |
| maxime a te discedo; video lacrimas conbibentem et adfecti- | 10 |
| bus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis | |
| resistentem. | |
| Modo amisisse te videor; quid enim non 'modo' est, si | 2.1 |
| recorderis? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, | |
| modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii | |
| posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet | |
| respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praeci- | 5 |
| pitis fugae transitus lenis est. Causam huius rei quaeris? quid- | 3.1 |
| quid temporis transît eodem loco est; pariter aspicitur, una | |
| iacet; omnia in idem profundum cadunt. Et alioqui non | |
| possunt longa intervalla esse in ea re quae tota brevis est. | |
| Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus; sed et hoc | 5 |
| minimum specie quadam longioris spatii natura derisit: aliud | |
| ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, | |
| aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, | |
| aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus | |
| posuit! Modo te prosecutus sum; et tamen hoc 'modo' aetatis | 4.1 |
| nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defe- | |
| cturam cogitemus. Non solebat mihi tam velox tempus videri: | |
| nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas | |
| sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum. | 5 |
| Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore quod | |
| sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum | 5.1 |
| diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. | |
| Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus | |
| quo legat lyricos: eodem loco <pono> dialecticos: tristius | |
| inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid | 5 |
| existimant. Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda | 6.1 |
| tantum et a limine salutanda, in hoc unum, ne verba nobis | |
| dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus. | |
| Quid te torques et maceras in ea quaestione quam subtilius | |
| est contempsisse quam solvere? Securi est et ex commodo | 5 |
| migrantis minuta conquirere: cum hostis instat a tergo et | |
| movere se iussus est miles, necessitas excutit quidquid pax | |
| otiosa collegerat. Non vacat mihi verba dubie cadentia con- | 7.1 |
| sectari et vafritiam in illis meam experiri. | |
| Aspice qui coeant populi, quae moenia clusis | |
| ferrum acuant portis. | |
| Magno mihi animo strepitus iste belli circumsonantis ex- | 5 |
| audiendus est. Demens omnibus merito viderer, si cum saxa | 8.1 |
| in munimentum murorum senes feminaeque congererent, | |
| cum iuventus intra portas armata signum eruptionis ex- | |
| pectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent | |
| et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem | 5 |
| otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: 'quod non per- | |
| didisti habes; cornua autem non perdidisti; cornua ergo | |
| habes' aliaque ad exemplum huius acutae delirationis con- | |
| cinnata. Atqui aeque licet tibi demens videar si istis inpen- | 9.1 |
| dero operam: et nunc obsideor. Tunc tamen periculum mihi | |
| obsesso externum inmineret, murus me ab hoste secerneret: | |
| nunc mortifera mecum sunt. Non vaco ad istas ineptias; | |
| ingens negotium in manibus est. Quid agam? mors me sequi- | 5 |
| tur, fugit vita. Adversus haec me doce aliquid; effice ut ego | 10.1 |
| mortem non fugiam, vita me non effugiat. Exhortare adver- | |
| sus difficilia, [de aequanimitate] adversus inevitabilia; | |
| angustias temporis mei laxa. Doce non esse positum bonum | |
| vitae in spatio eius sed in usu, posse fieri, immo saepissime | 5 |
| fieri, ut qui diu vixit parum vixerit. Dic mihi dormituro | |
| 'potes non expergisci'; dic experrecto 'potes non dormire | |
| amplius'. Dic exeunti 'potes non reverti'; dic redeunti 'potes | |
| non exire'. Erras si in navigatione tantum existimas mini- | 11.1 |
| mum esse quo <a> morte vita diducitur: in omni loco aeque | |
| tenue intervallum est. Non ubique se mors tam prope osten- | |
| dit: ubique tam prope est. Has tenebras discute, et facilius | |
| ea trades ad quae praeparatus sum. Dociles natura nos edidit, | 5 |
| et rationem dedit inperfectam, sed quae perfici posset. De | 12.1 |
| iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia | |
| utraque, et illa cui alieni corporis abstinentia est, et hac cui | |
| sui cura. Si me nolueris per devia ducere, facilius ad id quo | |
| tendo perveniam; nam, ut ait ille tragicus, 'veritatis simplex | 5 |
| oratio est', ideoque illam inplicari non oportet; nec enim | |
| quicquam minus convenit quam subdola ista calliditas animis | |
| magna conantibus. Vale. |