| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Ad epistulam quam mihi ex itinere misisti, tam longam | 48.1.1 |
| quam ipsum iter fuit, postea rescribam; seducere me debeo | |
| et quid suadeam circumspicere. Nam tu quoque, qui con- | |
| sulis, diu an consuleres cogitasti: quanto magis hoc mihi | |
| faciendum est, cum longiore mora opus sit ut solvas quae- | 5 |
| stionem quam ut proponas? utique cum aliud tibi expediat, | |
| aliud mihi. Iterum ego tamquam Epicureus loquor? mihi | 2.1 |
| vero idem expedit quod tibi: aut non sum amicus, nisi | |
| quidquid agitur ad te pertinens meum est. Consortium | |
| rerum omnium inter nos facit amicitia; nec secundi quic- | |
| quam singulis est nec adversi; in commune vivitur. Nec | 5 |
| potest quisquam beate degere qui se tantum intuetur, qui | |
| omnia ad utilitates suas convertit: alteri vivas oportet, si vis | |
| tibi vivere. Haec societas diligenter et sancte observata, quae | 3.1 |
| nos homines hominibus miscet et iudicat aliquod esse com- | |
| mune ius generis humani, plurimum ad illam quoque de qua | |
| loquebar interiorem societatem amicitiae colendam proficit; | |
| omnia enim cum amico communia habebit qui multa cum | 5 |
| homine. | |
| Hoc, Lucili virorum optime, mihi ab istis subtilibus prae- | 4.1 |
| cipi malo, quid amico praestare debeam, quid homini, quam | |
| quot modis 'amicus' dicatur, et 'homo' quam multa signi- | |
| ficet. In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt! cui | |
| accedo? in utram ire partem iubes? Illi homo pro amico est, | 5 |
| huic amicus non est pro homine; ille amicum sibi parat, hic | |
| se amico: tu mihi verba distorques et syllabas digeris. | |
| Scilicet nisi interrogationes vaferrimas struxero et conclu- | 5.1 |
| sione falsa a vero nascens mendacium adstrinxero, non potero | |
| a fugiendis petenda secernere. Pudet me: in re tam seria | |
| senes ludimus. [Vale. seneca lvcilio svo salvtem.] | |
| 'Mus syllaba est; mus autem caseum rodit; syllaba ergo | 6.1 |
| caseum rodit.' Puta nunc me istuc non posse solvere: quod | |
| mihi ex ista inscientia periculum inminet? quod incom- | |
| modum? Sine dubio verendum est ne quando in muscipulo | |
| syllabas capiam, aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum | 5 |
| liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: 'mus | |
| syllaba est; syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum | |
| non rodit'. O pueriles ineptias! in hoc supercilia subduximus? | 7.1 |
| in hoc barbam demisimus? hoc est quod tristes docemus et | |
| pallidi? Vis scire quid philosophia promittat generi humano? | |
| consilium. Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium | |
| divitiae vel alienae torquent vel suae; ille malam fortunam | 5 |
| horret, hic se felicitati suae subducere cupit; hunc homines | |
| male habent, illum dii. Quid mihi lusoria ista componis? non | 8.1 |
| est iocandi locus: ad miseros advocatus es. Opem laturum te | |
| naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum | |
| praestantibus caput pollicitus es: quo diverteris? quid agis? | |
| Hic cum quo ludis timet: succurre, quidquid †laqueti re- | 5 |
| spondentium poenis†. Omnes undique ad te manus tendunt, | |
| perditae vitae perituraeque auxilium aliquod implorant, in te | |
| spes opesque sunt; rogant ut ex tanta illos volutatione extra- | |
| has, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen osten- | |
| das. Dic quid natura necessarium fecerit, quid supervacuum, | 9.1 |
| quam faciles <leges> posuerit, quam iucunda sit vita, quam | |
| expedita illas sequentibus, quam acerba et inplicita eorum | |
| qui opinioni plus quam naturae crediderunt * * * si prius | |
| docueris quam partem eorum levatura sint. Quid istorum | 5 |
| cupiditates demit? quid temperat? Utinam tantum non | |
| prodessent! nocent. Hoc tibi cum voles manifestissimum | |
| faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas | |
| argutias coniectam. Pudet dicere contra fortunam militaturis | 10.1 |
| quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad | |
| summum bonum itur? per istud philosophiae 'sive nive' et | |
| turpes infamesque etiam ad album sedentibus exceptiones? | |
| Quid enim aliud agitis, cum eum quem interrogatis scientes | 5 |
| in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur? | |
| Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in | |
| integrum restituit. Quid disceditis ab ingentibus promissis | 11.1 |
| et grandia locuti, effecturos vos ut non magis auri fulgor | |
| quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia | |
| et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad | |
| grammaticorum elementa descenditis? Quid dicitis? | 5 |
| sic itur ad astra? | |
| Hoc enim est quod mihi philosophia promittit, ut parem deo | |
| faciat; ad hoc invitatus sum, ad hoc veni: fidem praesta. | |
| Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exce- | 12.1 |
| ptionibus et praescriptionibus philosophorum: aperta decent | |
| et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, | |
| parce dispensandum erat ut sufficeret necessariis: nunc quae | |
| dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate! | 5 |
| Vale. |