| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Libenter ex iis qui a te veniunt cognovi familiariter te | 47.1.1 |
| cum servis tuis vivere: hoc prudentiam tuam, hoc erudi- | |
| tionem decet. 'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt.' | |
| Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. | |
| 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in | 5 |
| utrosque licere fortunae. Itaque rideo istos qui turpe existi- | 2.1 |
| mant cum servo suo cenare: quare, nisi quia superbissima | |
| consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam cir- | |
| cumdedit? Est ille plus quam capit, et ingenti aviditate | |
| onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, | 5 |
| ut maiore opera omnia egerat quam ingessit. At infelicibus | 3.1 |
| servis movere labra ne in hoc quidem, ut loquantur, licet; | |
| virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem | |
| verberibus excepta sunt, tussis, sternumenta, singultus; | |
| magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur; nocte | 5 |
| tota ieiuni mutique perstant. Sic fit ut isti de domino loquan- | 4.1 |
| tur quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus non | |
| tantum coram dominis sed cum ipsis erat sermo, quorum os | |
| non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervi- | |
| cem, periculum inminens in caput suum avertere; in con- | 5 |
| viviis loquebantur, sed in tormentis tacebant. Deinde eiusdem | 5.1 |
| adrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot | |
| servos: non habemus illos hostes sed facimus. Alia interim | |
| crudelia, inhumana praetereo, quod ne tamquam hominibus | |
| quidem sed tamquam iumentis abutimur. [quod] Cum ad | 5 |
| cenandum discubuimus, alius sputa deterget, alius reliquias | |
| temulentorum <toro> subditus colligit. Alius pretiosas aves | 6.1 |
| scindit; per pectus et clunes certis ductibus circumferens | |
| eruditam manum frusta excutit, infelix, qui huic uni rei | |
| vivit, ut altilia decenter secet, nisi quod miserior est qui hoc | |
| voluptatis causa docet quam qui necessitatis discit. Alius | 7.1 |
| vini minister in muliebrem modum ornatus cum aetate | |
| luctatur: non potest effugere pueritiam, retrahitur, iamque | |
| militari habitu glaber retritis pilis aut penitus evulsis tota | |
| nocte pervigilat, quam inter ebrietatem domini ac libidinem | 5 |
| dividit et in cubiculo vir, in convivio puer est. Alius, cui | 8.1 |
| convivarum censura permissa est, perstat infelix et expectat | |
| quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revo- | |
| cet in crastinum. Adice obsonatores quibus dominici palati | |
| notitia subtilis est, qui sciunt cuius illum rei sapor excitet, | 5 |
| cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi | |
| possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat. | |
| Cum his cenare non sustinet et maiestatis suae deminutionem | |
| putat ad eandem mensam cum servo suo accedere. Di melius! | |
| quot ex istis dominos habet! Stare ante limen Callisti domi- | 9.1 |
| num suum vidi et eum qui illi inpegerat titulum, qui inter | |
| reicula manicipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Ret- | |
| tulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, | |
| in qua vocem praeco experitur: et ipse illum invicem apolo- | 5 |
| gavit, et ipse non iudicavit domo sua dignum. Dominus | |
| Callistum vendidit: sed domino quam multa Callistus! | |
| Vis tu cogitare istum quem servum tuum vocas ex isdem | 10.1 |
| seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, | |
| aeque mori! tam tu illum videre ingenuum potes quam ille | |
| te servum. Variana clade multos splendidissime natos, sena- | |
| torium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit: | 5 |
| alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit. Contemne | |
| nunc eius fortunae hominem in quam transire dum contemnis | |
| potes. | |
| Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum | 11.1 |
| disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosis- | |
| simi sumus. Haec tamen praecepti mei summa est: sic cum | |
| inferiore vivas quemadmodum tecum superiorem velis | |
| vivere. Quotiens in mentem venerit quantum tibi in servum | 5 |
| <tuum> liceat, veniat in mentem tantundem in te domino | |
| tuo licere. 'At ego' inquis 'nullum habeo dominum.' Bona | 12.1 |
| aetas est: forsitan habebis. Nescis qua aetate Hecuba servire | |
| coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua | |
| Diogenes? Vive cum servo clementer, comiter quoque, et in | 13.1 |
| sermonem illum admitte et in consilium et in convictum. | |
| Hoc loco adclamabit mihi tota manus delicatorum 'nihil | |
| hac re humilius, nihil turpius'. Hos ego eosdem deprehendam | |
| alienorum servorum osculantes manum. Ne illud quidem | 14.1 |
| videtis, quam omnem invidiam maiores nostri dominis, | |
| omnem contumeliam servis detraxerint? Dominum patrem | |
| familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc | |
| durat, familiares; instituerunt diem festum, non quo solo | 5 |
| cum servis domini vescerentur, sed quo utique; honores illis | |
| in domo gerere, ius dicere permiserunt et domum pusillam | |
| rem publicam esse iudicaverunt. 'Quid ergo? omnes servos | 15.1 |
| admovebo mensae meae?' Non magis quam omnes liberos. | |
| Erras si existimas me quosdam quasi sordidioris operae | |
| reiecturum, ut puta illum mulionem et illum bubulcum. | |
| Non ministeriis illos aestimabo sed moribus: sibi quisque dat | 5 |
| mores, ministeria casus adsignat. Quidam cenent tecum quia | |
| digni sunt, quidam ut sint; si quid enim in illis ex sordida | |
| conversatione servile est, honestiorum convictus excutiet. | |
| Non est, mi Lucili, quod amicum tantum in foro et in curia | 16.1 |
| quaeras: si diligenter adtenderis, et domi invenies. Saepe | |
| bona materia cessat sine artifice: tempta et experire. Quem- | |
| admodum stultus est qui equum empturus non ipsum | |
| inspicit sed stratum eius ac frenos, sic stultissimus est qui | 5 |
| hominem aut ex veste aut ex condicione, quae vestis modo | |
| nobis circumdata est, aestimat. 'Servus est.' Sed fortasse liber | 17.1 |
| animo. 'Servus est.' Hoc illi nocebit? Ostende quis non sit: alius | |
| libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, <omnes spei>, | |
| omnes timori. Dabo consularem aniculae servientem, dabo | |
| ancillulae divitem, ostendam nobilissimos iuvenes mancipia | 5 |
| pantomimorum: nulla servitus turpior est quam voluntaria. | |
| Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant quominus | |
| servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem: | |
| colant potius te quam timeant. | |
| Dicet aliquis nunc me vocare ad pilleum servos et dominos | 18.1 |
| de fastigio suo deicere, quod dixi, 'colant potius dominum | |
| quam timeant'. 'Ita' inquit 'prorsus? colant tamquam clien- | |
| tes, tamquam salutatores?' Hoc qui dixerit obliviscetur id | |
| dominis parum non esse quod deo sat est. Qui colitur, et | 5 |
| amatur: non potest amor cum timore misceri. Rectissime | 19.1 |
| ergo facere te iudico quod timeri a servis tuis non vis, quod | |
| verborum castigatione uteris: verberibus muta admonentur. | |
| Non quidquid nos offendit et laedit; sed ad rabiem cogunt | |
| pervenire deliciae, ut quidquid non ex voluntate respondit | 5 |
| iram evocet. Regum nobis induimus animos; nam illi quoque | 20.1 |
| obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excan- | |
| descunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei | |
| periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat. | |
| Nec hoc ignorant, sed occasionem nocendi captant queren- | 5 |
| do; acceperunt iniuriam ut facerent. | |
| Diutius te morari nolo; non est enim tibi exhortatione | 21.1 |
| opus. Hoc habent inter cetera boni mores: placent sibi, | |
| permanent. Levis est malitia, saepe mutatur, non in melius | |
| sed in aliud. Vale. |