| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Librum tuum quem mihi promiseras accepi et tamquam | 46.1.1 |
| lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui; | |
| deinde blanditus est ipse ut procederem longius. Qui quam | |
| disertus fuerit ex hoc intellegas licet: levis mihi visus est, | |
| cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut | 5 |
| Titi Livii aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine | |
| me tenuit et traxit ut illum sine ulla dilatione perlegerim. | |
| Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur; | |
| tamen exhausi totum. Non tantum delectatus sed gavisus | 2.1 |
| sum. Quid ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem 'quid | |
| impetus!', si interquievisset, si <ex> intervallo surrexisset; | |
| nunc non fuit impetus sed tenor. Compositio virilis et sancta; | |
| nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Grandis, | 5 |
| erectus es: hoc te volo tenere, sic ire. Fecit aliquid et materia; | |
| ideo eligenda est fertilis, quae capiat ingenium, quae incitet. | |
| <De> libro plura scribam cum illum retractavero; nunc | 3.1 |
| parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non | |
| legerim. Sine me et inquirere. Non est quod verearis: verum | |
| audies. O te hominem felicem, quod nihil habes propter quod | |
| quisquam tibi tam longe mentiatur! nisi quod iam etiam ubi | 5 |
| causa sublata est mentimur consuetudinis causa. Vale. |