| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Librorum istic inopiam esse quereris. Non refert quam | 45.1.1 |
| multos sed quam bonos habeas: lectio certa prodest, varia | |
| delectat. Qui quo destinavit pervenire vult unam sequatur | |
| viam, non per multas vagetur: non ire istuc sed errare est. | |
| 'Vellem' inquis '<non> magis consilium mihi quam libros | 2.1 |
| dares.' Ego vero quoscumque habeo mittere paratus sum et | |
| totum horreum excutere; me quoque isto, si possem, trans- | |
| ferrem, et nisi mature te finem officii sperarem inpetraturum, | |
| hanc senilem expeditionem indixissem mihi nec me Charyb- | 5 |
| dis et Scylla et fabulosum istud fretum deterrere potuissent. | |
| Tranassem ista, non solum traiecissem, dummodo te con- | |
| plecti possem et praesens aestimare quantum animo crevisses. | |
| Ceterum quod libros meos tibi mitti desideras, non magis | 3.1 |
| ideo me disertum puto quam formonsum putarem si imagi- | |
| nem meam peteres. Indulgentiae scio istud esse, non iudicî; | |
| et si modo iudicî est, indulgentia tibi inposuit. Sed quales- | 4.1 |
| cumque sunt, tu illos sic lege tamquam verum quaeram adhuc, | |
| non sciam, et contumaciter quaeram. Non enim me cuiquam | |
| emancipavi, nullius nomen fero; multum magnorum virorum | |
| iudicio credo, aliquid et meo vindico. Nam illi quoque non | 5 |
| inventa sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent for- | |
| sitan necessaria nisi et supervacua quaesissent. Multum illis | 5.1 |
| temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes | |
| quae acumen inritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam | |
| significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus: tan- | |
| tum nobis vacat? iam vivere, iam mori scimus? Tota illo | 5 |
| mente pergendum est ubi provideri debet ne res nos, non | |
| verba decipiant. Quid mihi vocum similitudines distinguis, | 6.1 |
| quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est? Res | |
| fallunt: illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus | |
| contra id quod optavimus; pugnant vota nostra cum votis, | |
| consilia cum consilis. Adulatio quam similis est amicitiae! | 7.1 |
| Non imitatur tantum illam sed vincit et praeterit; apertis ac | |
| propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo | |
| ipso gratiosa quo laedit: doce quemadmodum hanc similitu- | |
| dinem possim dinoscere. Venit ad me pro amico blandus | 5 |
| inimicus; vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt: temeri- | |
| tas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, | |
| pro cauto timidus accipitur. In his magno periculo erramus: | |
| his certas notas inprime. Ceterum qui interrogatur an cornua | 8.1 |
| habeat non est tam stultus ut frontem suam temptet, nec | |
| rursus tam ineptus aut hebes ut nesciat <nisi> tu illi subtilis- | |
| sima collectione persuaseris. Sic ista sine noxa decipiunt quo- | |
| modo praestigiatorum acetabula et calculi, in quibus me | 5 |
| fallacia ipsa delectat. Effice ut quomodo fiat intellegam: | |
| perdidi lusum. Idem de istis captionibus dico (quo enim | |
| nomine potius sophismata appellem?): nec ignoranti nocent | |
| nec scientem iuvant. | |
| Si utique vis verborum ambiguitates diducere, hoc nos | 9.1 |
| doce, beatum non eum esse quem vulgus appellat, ad quem | |
| pecunia magna confluxit, sed illum cui bonum omne in | |
| animo est, erectum et excelsum et mirabilia calcantem, qui | |
| neminem videt cum quo se commutatum velit, qui hominem | 5 |
| ea sola parte aestimat qua homo est, qui natura magistra | |
| utitur, ad illius leges componitur, sic vivit quomodo illa | |
| praescripsit; cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in | |
| bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus; quem | |
| aliqua vis movet, nulla perturbat; quem fortuna, cum quod | 10 |
| habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non | |
| vulnerat, et hoc raro; nam cetera eius tela, quibus genus | |
| humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae in- | |
| cussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac | |
| solvitur. Quid me detines in eo quem tu ipse pseudomenon | 10.1 |
| appellas, de quo tantum librorum compositum est? Ecce | |
| tota mihi vita mentitur: hanc coargue, hanc ad verum, si | |
| acutus es, redige. Necessaria iudicat quorum magna pars | |
| supervacua est; etiam quae non est supervacua nihil in se | 5 |
| momenti habet in hoc, ut possit fortunatum beatumque | |
| praestare. Non enim statim bonum est, si quid necessarium | |
| est: aut proicimus bonum, si hoc nomen pani et polentae | |
| damus et ceteris sine quibus vita non ducitur. Quod bonum | 11.1 |
| est utique necessarium est: quod necessarium est non utique | |
| bonum est, quoniam quidem necessaria sunt quaedam eadem- | |
| que vilissima. Nemo usque eo dignitatem boni ignorat ut | |
| illud ad haec in diem utilia demittat. Quid ergo? non eo | 12.1 |
| potius curam transferes, ut ostendas omnibus magno tem- | |
| poris inpendio quaeri supervacua et multos transisse vitam | |
| dum vitae instrumenta conquirunt? Recognosce singulos, | |
| considera universos: nullius non vita spectat in crastinum. | 5 |
| Quid in hoc sit mali quaeris? infinitum. Non enim vivunt | 13.1 |
| sed victuri sunt: omnia differunt. Etiamsi adtenderemus, | |
| tamen nos vita praecurreret; nunc vero cunctantes quasi | |
| aliena transcurrit et ultimo die finitur, omni perit. | |
| Sed ne epistulae modum excedam, quae non debet sini- | 5 |
| stram manum legentis inplere, in alium diem hanc litem cum | |
| dialecticis differam nimium subtilibus et hoc solum curan- | |
| tibus, non et hoc. Vale. |