| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Iterum tu mihi te pusillum facis et dicis malignius tecum | 44.1.1 |
| egisse naturam prius, deinde fortunam, cum possis eximere | |
| te vulgo et ad felicitatem hominum maximam emergere. Si | |
| quid est aliud in philosophia boni, hoc est, quod stemma non | |
| inspicit; omnes, si ad originem primam revocantur, a dis | 5 |
| sunt. Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te per- | 2.1 |
| duxit industria; at mehercules multis quattuordecim clausa | |
| sunt, non omnes curia admittit, castra quoque quos ad | |
| laborem et periculum recipiant fastidiose legunt: bona mens | |
| omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles. Nec reicit | 5 |
| quemquam philosophia nec eligit: omnibus lucet. Patricius | 3.1 |
| Socrates non fuit; Cleanthes aquam traxit et rigando horto | |
| locavit manus; Platonem non accepit nobilem philosophia | |
| sed fecit: quid est quare desperes his te posse fieri parem? | |
| Omnes hi maiores tui sunt, si te illis geris dignum; geres | 5 |
| autem, si hoc protinus tibi ipse persuaseris, a nullo te nobili- | |
| tate superari. Omnibus nobis totidem ante nos sunt; nullius | 4.1 |
| non origo ultra memoriam iacet. Platon ait neminem regem | |
| non ex servis esse oriundum, neminem non servum ex regibus. | |
| Omnia ista longa varietas miscuit et sursum deorsum fortuna | |
| versavit. Quis est generosus? ad virtutem bene a natura | 5.1 |
| compositus. Hoc unum intuendum est: alioquin si ad vetera | |
| revocas, nemo non inde est ante quod nihil est. A primo | |
| mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis | |
| sordidisque alternata series. Non facit nobilem atrium plenum | 5 |
| fumosis imaginibus; nemo in nostram gloriam vixit nec quod | |
| ante nos fuit nostrum est: animus facit nobilem, cui ex qua- | |
| cumque condicione supra fortunam licet surgere. Puta itaque | 6.1 |
| te non equitem Romanum esse sed libertinum: potes hoc | |
| consequi, ut solus sis liber inter ingenuos. 'Quomodo?' | |
| inquis. Si mala bonaque non populo auctore distinxeris. | |
| Intuendum est non unde veniant, sed quo eant. Si quid est | 5 |
| quod vitam beatam potest facere, id bonum est suo iure; | |
| depravari enim in malum non potest. Quid est ergo in quo | 7.1 |
| erratur, cum omnes beatam vitam optent? quod instru- | |
| menta eius pro ipsa habent et illam dum petunt fugiunt. | |
| Nam cum summa vitae beatae sit solida securitas et eius | |
| inconcussa fiducia, sollicitudinis colligunt causas et per | 5 |
| insidiosum iter vitae non tantum ferunt sarcinas sed trahunt; | |
| ita longius ab effectu eius quod petunt semper abscedunt | |
| et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis inpediunt et | |
| feruntur retro. Quod evenit in labyrintho properantibus: | |
| ipsa illos velocitas inplicat. Vale. | 10 |