| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quomodo hoc ad me pervenerit quaeris, quis mihi id te | 43.1.1 |
| cogitare narraverit quod tu nulli narraveras? Is qui scit | |
| plurimum, rumor. 'Quid ergo?' inquis 'tantus sum ut possim | |
| excitare rumorem?' Non est quod te ad hunc locum respi- | |
| ciens metiaris: ad istum respice in quo moraris. Quidquid | 2.1 |
| inter vicina eminet magnum est illic ubi eminet; nam ma- | |
| gnitudo <non> habet modum certum: comparatio illam aut | |
| tollit aut deprimit. Navis quae in flumine magna est in mari | |
| parvula est; gubernaculum quod alteri navi magnum alteri | 5 |
| exiguum est. Tu nunc in provincia, licet contemnas ipse te, | 3.1 |
| magnus es. Quid agas, quemadmodum cenes, quemadmodum | |
| dormias, quaeritur, scitur: eo tibi diligentius vivendum est. | |
| Tunc autem felicem esse te iudica cum poteris in publico | |
| vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos | 5 |
| plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius viva- | |
| mus, sed ut peccemus occultius. Rem dicam ex qua mores | 4.1 |
| aestimes nostros: vix quemquam invenies qui possit aperto | |
| ostio vivere. Ianitores conscientia nostra, non superbia | |
| opposuit: sic vivimus ut deprendi sit subito aspici. Quid | |
| autem prodest recondere se et oculos hominum auresque | 5 |
| vitare? Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in | 5.1 |
| solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt quae | |
| facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire | |
| cum tu scias? O te miserum si contemnis hunc testem! Vale. |