| LIBER QVINTVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Iam tibi iste persuasit virum se bonum esse? Atqui vir | 42.1.1 |
| bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi. Scis quem nunc | |
| virum bonum dicam? hunc secundae notae; nam ille alter | |
| fortasse tamquam phoenix semel anno quingentesimo nasci- | |
| tur. Nec est mirum ex intervallo magna generari: mediocria | 5 |
| et in turbam nascentia saepe fortuna producit, eximia vero | |
| ipsa raritate commendat. Sed iste multum adhuc abest ab | 2.1 |
| eo quod profitetur; et si sciret quid esset vir bonus, nondum | |
| esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. 'At | |
| male existimat de malis.' Hoc etiam mali faciunt, nec ulla | |
| maior poena nequitiaest quam quod sibi ac suis displicet. | 5 |
| 'At odit eos qui subita et magna potentia inpotenter utun- | 3.1 |
| tur.' Idem faciet cum idem potuerit. Multorum quia in- | |
| becilla sunt latent vitia, non minus ausura cum illis vires | |
| suae placuerint quam illa quae iam felicitas aperuit. Instru- | |
| menta illis explicandae nequitiae desunt. Sic tuto serpens | 4.1 |
| etiam pestifera tractatur dum riget frigore: non desunt tunc | |
| illi venena sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et | |
| luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur. | |
| Eadem velle [subaudi si] cognosces: da posse quantum volunt. | 5 |
| Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, | 5.1 |
| dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius | |
| tenere sed pinnam? Mentitus sum: pluma tenebatur, quam | |
| remisit et fugit. Scis quos postea tibi exhibuerit ludos, quam | |
| multa in caput suum casura temptaverit. Non videbat se per | 5 |
| aliorum pericula in suum ruere; non cogitabat quam onerosa | |
| essent quae petebat, etiam si supervacua non essent. | |
| Hoc itaque in his quae adfectamus, ad quae labore magno | 6.1 |
| contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi | |
| esse aut plus incommodi: quaedam supervacua sunt, quae- | |
| dam tanti non sunt. Sed hoc non pervidemus et gratuita | |
| nobis videntur quae carissime constant. Ex eo licet stupor | 7.1 |
| noster appareat, quod ea sola putamus emi pro quibus | |
| pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus pro quibus nos ipsos | |
| inpendimus. Quae emere nollemus si domus nobis nostra | |
| pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve | 5 |
| praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitu- | |
| dine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et | |
| temporis; adeo nihil est cuique se vilius. Idem itaque in | 8.1 |
| omnibus consiliis rebusque faciamus quod solemus facere quo- | |
| tiens ad institorem alicuius mercis accessimus: videamus hoc | |
| quod concupiscimus quanti deferatur. Saepe maximum pre- | |
| tium est pro quo nullum datur. Multa possum tibi ostendere | 5 |
| quae adquisita acceptaque libertatem nobis extorserint; | |
| nostri essemus, si ista nostra non essent. Haec ergo tecum | 9.1 |
| ipse versa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam | |
| ubi de iactura. 'Hoc periturum est.' Nempe adventicium | |
| fuit; tam facile sine isto vives quam vixisti. Si diu illud | |
| habuisti, perdis postquam satiatus es; si non diu, perdis | 5 |
| antequam adsuescas. 'Pecuniam minorem habebis.' Nempe | |
| et molestiam. 'Gratiam minorem.' Nempe et invidiam. Cir- | 10.1 |
| cumspice ista quae nos agunt in insaniam, quae cum pluri- | |
| mis lacrimis amittimus: scies non damnum in iis molestum | |
| esse, sed opinionem damni. Nemo illa perisse sentit sed | |
| cogitat. Qui se habet nihil perdidit: sed quoto cuique habere | 5 |
| se contigit? Vale. |