| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Facis rem optimam et tibi salutarem si, ut scribis, per- | 41.1.1 |
| severas ire ad bonam mentem, quam stultum est optare cum | |
| possis a te inpetrare. Non sunt ad caelum elevandae manus | |
| nec exorandus aedituus ut nos ad aurem simulacri, quasi | |
| magis exaudiri possimus, admittat: prope est a te deus, | 5 |
| tecum est, intus est. Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus | 2.1 |
| sedet, malorum bonorumque nostrorum observator et cu- | |
| stos; hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. | |
| Bonus vero vir sine deo nemo est: an potest aliquis supra | |
| fortunam nisi ab illo adiutus exsurgere? Ille dat consilia | 5 |
| magnifica et erecta. In unoquoque virorum bonorum | |
| (quis deus incertum est) habitat deus. | |
| Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem | 3.1 |
| egressis frequens lucus et conspectum caeli <densitate> ra- | |
| morum aliorum alios protegentium summovens, illa pro- | |
| ceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto | |
| tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet. Si | 5 |
| quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non | |
| manu factus, sed naturalibus causis in tantam laxitatem | |
| excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione per- | |
| cutiet. Magnorum fluminum capita veneramur; subita ex | |
| abdito vasti amnis eruptio aras habet; coluntur aquarum | 10 |
| calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel immensa | |
| altitudo sacravit. Si hominem videris interritum periculis, | 4.1 |
| intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tem- | |
| pestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex | |
| aequo deos, non subibit te veneratio eius? non dices, 'ista | |
| res maior est altiorque quam ut credi similis huic in quo est | 5 |
| corpusculo possit'? Vis isto divina descendit; animum excel- | 5.1 |
| lentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, | |
| quidquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia | |
| agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare; | |
| itaque maiore sui parte illic est unde descendit. Quem- | 5 |
| admodum radii solis contingunt quidem terram sed ibi | |
| sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer et in hoc | |
| demissus, ut propius [quidem] divina nossemus, conversatur | |
| quidem nobiscum sed haeret origini suae; illinc pendet, illuc | |
| spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest. Quis est | 6.1 |
| ergo hic animus? qui nullo bono nisi suo nitet. Quid enim | |
| est stultius quam in homine aliena laudare? quid eo demen- | |
| tius qui ea miratur quae ad alium transferri protinus possunt? | |
| Non faciunt meliorem equum aurei freni. Aliter leo aurata | 5 |
| iuba mittitur, dum contractatur et ad patientiam recipiendi | |
| ornamenti cogitur fatigatus, aliter incultus, integri spiritus: | |
| hic scilicet impetu acer, qualem illum natura esse voluit, | |
| speciosus ex horrido, cuius hic decor est, non sine timore | |
| aspici, praefertur illi languido et bratteato. Nemo gloriari | 7.1 |
| nisi suo debet. Vitem laudamus si fructu palmites onerat, si | |
| ipsa pondere [ad terram] eorum quae tulit adminicula de- | |
| ducit: num quis huic illam praeferret vitem cui aureae uvae, | |
| aurea folia dependent? Propria virtus est in vite fertilitas; | 5 |
| in homine quoque id laudandum est quod ipsius est. Fami- | |
| liam formonsam habet et domum pulchram, multum serit, | |
| multum fenerat: nihil horum in ipso est sed circa ipsum. | |
| Lauda in illo quod nec eripi potest nec dari, quod proprium | 8.1 |
| hominis est. Quaeris quid sit? animus et ratio in animo | |
| perfecta. Rationale enim animal est homo; consummatur | |
| itaque bonum eius, si id inplevit cui nascitur. Quid est | |
| autem quod ab illo ratio haec exigat? rem facillimam, secun- | 5 |
| dum naturam suam vivere. Sed hanc difficilem facit com- | |
| munis insania: in vitia alter alterum trudimus. Quomodo | |
| autem revocari ad salutem possunt quos nemo retinet, popu- | |
| lus inpellit? Vale. |