| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quod frequenter mihi scribis gratias ago; nam quo uno | 40.1.1 |
| modo potes te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam | |
| accipio ut non protinus una simus. Si imagines nobis ami- | |
| corum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant | |
| et desiderium [absentiae] falso atque inani solacio levant, | 5 |
| quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis | |
| vestigia, veras notas adferunt? Nam quod in conspectu dul- | |
| cissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, | |
| agnoscere. | |
| Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc | 2.1 |
| adplicuisset: 'solet magno cursu verba convellere, quae non | |
| effundit †ima† sed premit et urguet; plura enim veniunt | |
| quam quibus vox una sufficiat'. Hoc non probo in philosopho, | |
| cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse composita; | 5 |
| nihil autem ordinatum est quod praecipitatur et properat. | |
| Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine inter- | |
| missione in morem nivis superveniens oratori data est, | |
| lenis et melle dulcior seni profluit. Sic itaque habe: [ut] | 3.1 |
| istam vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem | |
| esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docen- | |
| tique. Aeque stillare illum nolo quam currere; nec extendat | |
| aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus | 5 |
| intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis; faci- | |
| lius tamen insidit quod expectatur quam quod praetervolat. | |
| Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur: non | |
| traditur quod fugit. Adice nunc quod quae veritati | 4.1 |
| operam dat oratio incomposita esse debet et simplex: haec | |
| popularis nihil habet veri. Movere vult turbam et incon- | |
| sultas aures impetu rapere, tractandam se non praebet, | |
| aufertur: quomodo autem regere potest quae regi non | 5 |
| potest? Quid quod haec oratio quae sanandis mentibus | |
| adhibetur descendere in nos debet? remedia non prosunt | |
| nisi inmorantur. Multum praeterea habet inanitatis et vani, | 5.1 |
| plus sonat quam valet. Lenienda sunt quae me exterrent, | |
| conpescenda quae inritant, discutienda quae fallunt, in- | |
| hibenda luxuria, corripienda avaritia: quid horum raptim | |
| potest fieri? quis medicus aegros in transitu curat? Quid | 5 |
| quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum | |
| sine dilectu ruentium strepitus? Sed ut pleraque quae fieri | 6.1 |
| posse non crederes cognovisse satis est, ita istos qui verba | |
| exercuerunt abunde est semel audisse. Quid enim quis di- | |
| scere, quid imitari velit? quid de eorum animo iudicet quo- | |
| rum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi? | 5 |
| Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est | 7.1 |
| gradus sistitur, sed incitato corporis ponderi servit ac | |
| longius quam voluit effertur, sic ista dicendi celeritas nec | |
| in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae | |
| ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim pro- | 5 |
| cedere. 'Quid ergo? non aliquando et insurget?' Quidni? | 8.1 |
| sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis | |
| exuit. Habeat vires magnas, moderatas tamen; perennis sit | |
| unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi | |
| velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem: quemad- | 5 |
| modum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam in- | |
| peritus et rudis? Tum quoque, cum illum aut ostentatio | |
| abstulerit aut adfectus inpotens sui, tantum festinet atque | |
| ingerat quantum aures pati possunt. | |
| Recte ergo facies si non audieris istos qui quantum dicant, | 9.1 |
| non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, | |
| †vel P. Vinicium dicere qui itaque†. Cum quaereretur quo- | |
| modo P. Vinicius diceret, Asellius ait 'tractim'. Nam Ge- | |
| minus Varius ait, 'quomodo istum disertum dicatis nescio: | 5 |
| tria verba non potest iungere'. Quidni malis tu sic dicere | |
| quomodo Vinicius? Aliquis tam insulsus intervenerit quam | 10.1 |
| qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret, non di- | |
| ceret, ait 'dic, †numquam dicas†?' Nam Q. Hateri cursum, | |
| suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine | |
| sano volo: numquam dubitavit, numquam intermisit; semel | 5 |
| incipiebat, semel desinebat. | |
| Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus | 11.1 |
| convenire. In Graecis hanc licentiam tuleris: nos etiam cum | |
| scribimus interpungere adsuevimus. Cicero quoque noster, | |
| a quo Romana eloquentia exiluit, gradarius fuit. Romanus | |
| sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aesti- | 5 |
| mandum. Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod | 12.1 |
| post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis | |
| quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non | |
| celeritatem. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo; ut | |
| oratio eius sine inpedimento exeat, proferatur tamen malo | 5 |
| quam profluat. Eo autem magis te deterreo ab isto morbo | 13.1 |
| quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te | |
| pudere desierit: perfrices frontem oportet et te ipse non | |
| audias; multa enim inobservatus ille cursus feret quae repren- | |
| dere velis. Non potest, inquam, tibi contingere res ista | 14.1 |
| salva verecundia. Praeterea exercitatione opus est cotidiana | |
| et a rebus studium transferendum est ad verba. Haec autem | |
| etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo labore decurrere, | |
| tamen temperanda sunt; nam quemadmodum sapienti viro | 5 |
| incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax. | |
| Summa ergo summarum haec erit: tardilocum esse te | |
| iubeo. Vale. |