| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Commentarios quos desideras, diligenter ordinatos et in | 39.1.1 |
| angustum coactos, ego vero componam; sed vide ne plus | |
| profutura sit ratio ordinaria quam haec quae nunc vulgo | |
| breviarium dicitur, olim cum latine loqueremur summarium | |
| vocabatur. Illa res discenti magis necessaria est, haec scienti; | 5 |
| illa enim docet, haec admonet. Sed utriusque rei tibi copiam | |
| faciam. Tu a me non est quod illum aut illum exigas: qui | |
| notorem dat ignotus est. Scribam ergo quod vis, sed meo | 2.1 |
| more; interim multos habes quorum scripta nescio an satis | |
| ordinentur. Sume in manus indicem philosophorum: haec | |
| ipsa res expergisci te coget, si videris quam multi tibi labora- | |
| verint. Concupisces et ipse ex illis unus esse; habet enim hoc | 5 |
| optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta. | |
| Neminem excelsi ingenii virum humilia delectant et sordida: | |
| magnarum rerum species ad se vocat et extollit. Quemad- | 3.1 |
| modum flamma surgit in rectum, iacere ac deprimi non potest, | |
| non magis quam quiescere, ita noster animus in motu est, eo | |
| mobilior et actuosior quo vehementior fuerit. Sed felix qui | |
| ad meliora hunc impetum dedit: ponet se extra ius dicionem- | 5 |
| que fortunae; secunda temperabit, adversa comminuet et | |
| aliis admiranda despiciet. Magni animi est magna contemnere | 4.1 |
| ac mediocria malle quam nimia; illa enim utilia vitaliaque | |
| sunt, at haec eo quod superfluunt nocent. Sic segetem nimia | |
| sternit ubertas, sic rami onere franguntur, sic ad maturitatem | |
| non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit | 5 |
| quos immoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum | |
| iniuriam sed etiam in suam utuntur. Qui hostis in quemquam | 5.1 |
| tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae | |
| sunt? quorum inpotentiae atque insanae libidini ob hoc | |
| unum possis ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec | |
| inmerito hic illos furor vexat; necesse est enim in immensum | 5 |
| exeat cupiditas quae naturalem modum transilît. Ille enim | |
| habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino | |
| sunt. Necessaria metitur utilitas: supervacua quo redigis? | 6.1 |
| Voluptatibus itaque se mergunt quibus in consuetudinem | |
| adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod | |
| eo pervenerunt ut illis quae supervacua fuerant facta sint | |
| necessaria. Serviunt itaque voluptatibus, non fruuntur, et | 5 |
| mala sua, quod malorum ultimum est, et amant; tunc autem | |
| est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant | |
| sed etiam placent, et desinit esse remedio locus ubi quae | |
| fuerant vitia mores sunt. Vale. |