| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Merito exigis ut hoc inter nos epistularum commercium | 38.1.1 |
| frequentemus. Plurimum proficit sermo, quia minutatim | |
| inrepit animo: disputationes praeparatae et effusae audiente | |
| populo plus habent strepitus, minus familiaritatis. Philo- | |
| sophia bonum consilium est: consilium nemo clare dat. | 5 |
| Aliquando utendum est et illis, ut ita dicam, contionibus, | |
| ubi qui dubitat inpellendus est; ubi vero non hoc agendum | |
| est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba | |
| veniendum est. Facilius intrant et haerent; nec enim multis | |
| opus est sed efficacibus. Seminis modo spargenda sunt, quod | 2.1 |
| quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires | |
| suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur. | |
| Idem facit ratio: non late patet, si aspicias; in opere crescit. | |
| Pauca sunt quae dicuntur, sed si illa animus bene excepit, | 5 |
| convalescunt et exsurgunt. Eadem est, inquam, praecepto- | |
| rum condicio quae seminum: multum efficiunt, et angusta | |
| sunt. Tantum, ut dixi, idonea mens rapiat illa et in se tra- | |
| hat; multa invicem et ipsa generabit et plus reddet quam | |
| acceperit. Vale. | 10 |