| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quod maximum vinculum est ad bonam mentem, pro- | 37.1.1 |
| misisti virum bonum, sacramento rogatus es. Deridebit te, | |
| si quis tibi dixerit mollem esse militiam et facilem. Nolo te | |
| decipi. Eadem honestissimi huius et illius turpissimi aucto- | |
| ramenti verba sunt: 'uri, vinciri ferroque necari'. Ab illis | 2.1 |
| qui manus harenae locant et edunt ac bibunt quae per | |
| sanguinem reddant cavetur ut ista vel inviti patiantur: a te | |
| ut volens libensque patiaris. Illis licet arma summittere, | |
| misericordiam populi temptare: tu neque summittes nec | 5 |
| vitam rogabis; recto tibi invictoque moriendum est. Quid | |
| porro prodest paucos dies aut annos lucrificare? sine missione | |
| nascimur. 'Quomodo ergo' inquis 'me expediam?' Effugere | 3.1 |
| non potes necessitates, potes vincere. | |
| Fit via <vi>; | |
| et hanc tibi viam dabit philosophia. Ad hanc te confer si vis | |
| salvus esse, si securus, si beatus, denique si vis esse, quod est | 5 |
| maximum, liber; hoc contingere aliter non potest. Humilis | 4.1 |
| res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis adfectibus et | |
| saevissimis subiecta. Hos tam graves dominos, interdum alter- | |
| nis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, | |
| quae sola libertas est. Una ad hanc fert via, et quidem recta; | 5 |
| non aberrabis; vade certo gradu. Si vis omnia tibi subicere, | |
| te subice rationi; multos reges, si ratio te rexerit. Ab illa | |
| disces quid et quemadmodum adgredi debeas; non incides | |
| rebus. Neminem mihi dabis qui sciat quomodo quod vult | 5.1 |
| coeperit velle: non consilio adductus illo sed impetu inpactus | |
| est. Non minus saepe fortuna in nos incurrit quam nos in | |
| illam. Turpe est non ire sed ferri, et subito in medio turbine | |
| rerum stupentem quaerere, 'huc ego quemadmodum veni?' | 5 |
| Vale. |