| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Amicum tuum hortare ut istos magno animo contemnat | 36.1.1 |
| qui illum obiurgant quod umbram et otium petierit, quod | |
| dignitatem suam destituerit et, cum plus consequi posset, | |
| praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium | |
| gesserit cotidie illis ostentet. Hi quibus invidetur non desinent | 5 |
| transire: alii elidentur, alii cadent. Res est inquieta felicitas; | |
| ipsa se exagitat. Movet cerebrum non uno genere: alios in | |
| aliud inritat, hos in inpotentiam, illos in luxuriam; hos in- | |
| flat, illos mollit et totos resolvit. 'At bene aliquis illam fert.' | 2.1 |
| Sic, quomodo vinum. Itaque non est quod tibi isti persuadeant | |
| eum esse felicem qui a multis obsidetur: sic ad illum quemad- | |
| modum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant. | |
| 'Nugatorium et inertem vocant.' Scis quosdam perverse loqui | 5 |
| et significare contraria. Felicem vocabant: quid ergo? erat? | |
| Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi | 3.1 |
| videtur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem | |
| quam hilarem et amabilem turbae; vinum enim bonum fieri | |
| quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem | |
| quod in dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimi- | 5 |
| cum processibus suis: bene se dabit in vetustate ipsa tristitia, | |
| perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, | |
| non illa quibus perfundi satis est, sed haec quibus tingendus | |
| est animus. Hoc est discendi tempus. 'Quid ergo? aliquod | 4.1 |
| est quo non sit discendum?' Minime; sed quemadmodum | |
| omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. | |
| Turpis et ridicula res est elementarius senex: iuveni paran- | |
| dum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si | 5 |
| illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse ex- | |
| petenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam | |
| dare prodest quam accipere. Denique nihil illi iam liberi est, | 5.1 |
| spopondit; minus autem turpe est creditori quam spei bonae | |
| decoquere. Ad illud aes alienum solvendum opus est nego- | |
| tianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate eius quam | |
| colit terrae, caeli favore: ille quod debet sola potest voluntate | 5 |
| persolvi. In mores fortuna ius non habet. Hos disponat ut | 6.1 |
| quam tranquillissimus ille animus ad perfectum veniat, qui | |
| nec ablatum sibi quicquam sentit nec adiectum, sed in eodem | |
| habitu est quomodocumque res cedunt; cui sive adgeruntur | |
| vulgaria bona, supra res suas eminet, sive aliquid ex istis vel | 5 |
| omnia casus excussit, minor non fit. | |
| Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet; si | 7.1 |
| in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret; si | |
| avorum nostrorum temporibus fuisset, equitare et hostem | |
| comminus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis | |
| suae suadet atque imperat. Quid ergo huic meditandum est? | 8.1 |
| quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus | |
| bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in | |
| se terribile, ut et animos nostros quos in amorem sui natura | |
| formavit offendat, nemo dubitat; nec enim opus esset in id | 5 |
| comparari et acui in quod instinctu quodam voluntario ire- | |
| mus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui. Nemo discit | 9.1 |
| ut si necesse fuerit aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc | |
| duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse | |
| fuerit stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne | |
| pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus | 5 |
| in aliquod adminiculum reclinatis. Mors nullum habet in- | |
| commodum; esse enim debet aliquid cuius sit incommodum. | |
| Quod si tanta cupiditas te longioris aevi tenet, cogita nihil | 10.1 |
| eorum quae ab oculis abeunt et in rerum naturam, ex qua | |
| prodierunt ac mox processura sunt, reconduntur consumi: | |
| desinunt ista, non pereunt, et mors, quam pertimescimus ac | |
| recusamus, intermittit vitam, non eripit; veniet iterum qui | 5 |
| nos in lucem reponat dies, quem multi recusarent nisi oblitos | |
| reduceret. Sed postea diligentius docebo omnia quae videntur | 11.1 |
| perire mutari. Aequo animo debet rediturus exire. Observa | |
| orbem rerum in se remeantium: videbis nihil in hoc mundo | |
| extingui sed vicibus descendere ac surgere. Aestas abît, sed | |
| alter illam annus adducet; hiemps cecidit, referent illam sui | 5 |
| menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget. | |
| Stellarum iste discursus quidquid praeterît repetit; pars caeli | |
| levatur adsidue, pars mergitur. | |
| Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes | 12.1 |
| [nec] pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissi- | |
| mum si eam securitatem nobis ratio non praestat ad quam | |
| stultitia perducit. Vale. |