| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Cum te tam valde rogo ut studeas, meum negotium ago: | 35.1.1 |
| habere amicum volo, quod contingere mihi, nisi pergis ut | |
| coepisti excolere te, non potest. Nunc enim amas me, amicus | |
| non es. 'Quid ergo? haec inter se diversa sunt?' immo dis- | |
| similia. Qui amicus est amat; qui amat non utique amicus | 5 |
| est; itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam | |
| nocet. Si nihil aliud, ob hoc profice, ut amare discas. Festina | 2.1 |
| ergo dum mihi proficis, ne istuc alteri didiceris. Ego quidem | |
| percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo fu- | |
| turos et quidquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex | |
| tua, quamquam non multum abest, rediturum; sed tamen | 5 |
| re quoque ipsa esse laetus volo. Venit ad nos ex iis quos | 3.1 |
| amamus etiam absentibus gaudium, sed id leve et evanidum: | |
| conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae | |
| voluptatis, utique si non tantum quem velis sed qualem velis | |
| videas. Adfer itaque te mihi, ingens munus, et quo magis | 5 |
| instes, cogita te mortalem esse, me senem. Propera ad me, | 4.1 |
| sed ad te prius. Profice et ante omnia hoc cura, ut constes | |
| tibi. Quotiens experiri voles an aliquid actum sit, observa | |
| an eadem hodie velis quae heri: mutatio voluntatis indicat | |
| animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit | 5 |
| ventus. Non vagatur quod fixum atque fundatum est: istud | |
| sapienti perfecto contingit, aliquatenus et proficienti pro- | |
| vectoque. Quid ergo interest? hic commovetur quidem, non | |
| tamen transit, sed suo loco nutat; ille ne commovetur qui- | |
| dem. Vale. | 10 |