| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio quo | 91.1.1 |
| Lugdunensis colonia exusta est; movere hic casus quemlibet | |
| posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae | |
| res effecit ut firmitatem animi sui quaerat, quam videlicet | |
| ad ea quae timeri posse putabat exercuit. Hoc vero tam | 5 |
| inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine | |
| metu fuit, cum esset sine exemplo; multas enim civitates | |
| incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili | |
| manu in tecta ignis inmissus est, multis locis deficit, et quam- | |
| vis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur ut | 10 |
| nihil ferro relinquat. Terrarum quoque vix umquam tam | |
| gravis et perniciosus fuit motus ut tota oppida everteret. | |
| Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium ut | |
| nihil alteri superesset incendio. Tot pulcherrima opera, quae | 2.1 |
| singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et | |
| in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit. | |
| Quis hoc credat? ubique armis quiescentibus, cum toto orbe | |
| terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostende- | 5 |
| batur in Gallia, quaeritur. Omnibus fortuna quos publice | |
| adflixit quod passuri erant timere permisit; nulla res magna | |
| non aliquod habuit ruinae suae spatium: in hac una nox | |
| interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius | |
| illam tibi perisse quam perît narro. | 10 |
| Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinant, adversus | 3.1 |
| sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est: inex- | |
| pectata plus adgravant; novitas adicit calamitatibus pondus, | |
| nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est | |
| doluit. Ideo nihil nobis inprovisum esse debet; in omnia | 4.1 |
| praemittendus animus cogitandumque non quidquid solet sed | |
| quidquid potest fieri. Quid enim est quod non fortuna, cum | |
| voluit, ex florentissimo detrahat? quod non eo magis adgre- | |
| diatur et quatiat quo speciosius fulget? Quid illi arduum | 5 |
| quidve difficile est? Non una via semper, ne trita quidem | 5.1 |
| incurrit: modo nostras in nos manus advocat, modo suis | |
| contenta viribus invenit pericula sine auctore. Nullum | |
| tempus exceptum est: in ipsis voluptatibus causae doloris | |
| oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis | 5 |
| in metum transeunt: ex amico <fit> inimicus, hostis ex socio. In | |
| subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tran- | |
| quillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia | |
| deficiunt, nimia sibi felicitas invenit. Invadit temperantis- | |
| simos morbus, validissimos pthisis, innocentissimos poena, | 10 |
| secretissimos tumultus; eligit aliquid novi casus per quod velut | |
| oblitis vires suas ingerat. Quidquid longa series multis labo- | 6.1 |
| ribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit | |
| ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus qui | |
| diem dixit: hora momentumque temporis evertendis im- | |
| peris sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium | 5 |
| rerumque nostrarum si tam tarde perirent cuncta quam | |
| fiunt: nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum. | |
| Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam | 7.1 |
| urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit | |
| nihilque extra tumultuantibus causis mala unde minime | |
| expectabantur erumpunt. Quae domesticis bellis steterant | |
| regna, quae externis, inpellente nullo ruunt: quota quaeque | 5 |
| felicitatem civitas pertulit! Cogitanda ergo sunt omnia et | |
| animus adversus ea quae possunt evenire firmandus. Exilia, | 8.1 |
| tormenta [morbi], bella, naufragia meditare. Potest te patriae, | |
| potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines | |
| abigere, potest hoc ipsum in quo turba suffocatur fieri soli- | |
| tudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec | 5 |
| quantum frequenter evenit sed quantum plurimum potest | |
| evenire praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis | |
| inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda for- | |
| tuna est. Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore | 9.1 |
| ceciderunt! Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devora- | |
| ta sunt! Cypron quotiens vastavit haec clades! Quotiens in se | |
| Paphus corruit! Frequenter nobis nuntiati sunt totarum ur- | |
| bium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, | 5 |
| quota pars omnium sumus! Consurgamus itaque adversus | |
| fortuita et quidquid inciderit sciamus non esse tam magnum | |
| quam rumore iactetur. Civitas arsit opulenta ornamentum- | 10.1 |
| que provinciarum quibus et inserta erat et excepta, uni | |
| tamen inposita et huic non latissimo monti: omnium istarum | |
| civitatium quas nunc magnificas ac nobiles audis vestigia | |
| quoque tempus eradet. Non vides quemadmodum in Achaia | 5 |
| clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec | |
| quicquam extet ex quo appareat illas saltem fuisse? Non | 11.1 |
| tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque | |
| industria posita vertit dies: iuga montium diffluunt, totae | |
| desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a con- | |
| spectu maris stabant; vasta vis ignium colles per quos relu- | 5 |
| cebat erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigan- | |
| tium ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera | |
| vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia. | |
| Casurae stant; omnis hic exitus manet, sive <ventorum> | 12.1 |
| interna vis flatusque per clusa violenti pondus sub quo | |
| tenentur excusserint, sive torrentium <impetus> in abdito | |
| vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia con- | |
| paginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, | 5 |
| expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos | |
| et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias | |
| longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortali- | |
| tate damnata sunt, inter peritura vivimus. | |
| Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro | 13.1 |
| incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae for- | |
| tasse consumpta est ut in melius excitaretur. Saepe maiori | |
| fortunae locum fecit iniuria: multa ceciderunt ut altius | |
| surgerent. Timagenes, felicitati urbis inimicus, aiebat Romae | 5 |
| sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora | |
| surrectura quam arsissent. In hac quoque urbe veri simile | 14.1 |
| est certaturos omnes ut maiora celsioraque quam amisere | |
| restituant. Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in | |
| aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua | |
| centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. | 5 |
| A Planco deducta in hanc frequentiam loci opportunitate | |
| convaluit: quot tamen gravissimos casus intra spatium hu- | |
| manae <pertulit> senectutis! Itaque formetur animus ad intel- | 15.1 |
| lectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse | |
| fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod | |
| adversus imperantis, adversus urbes idem posse quod adversus | |
| homines. Nihil horum indignandum est: in eum intravimus | 5 |
| mundum in quo his legibus vivitur. Placet: pare. Non placet: | |
| quacumque vis exi. Indignare si quid in te iniqui proprie | |
| constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas | |
| alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvun- | |
| tur. Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis | 16.1 |
| quae viam disparia praetexunt: aequat omnis cinis. Inpares | |
| nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium | |
| incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille | |
| iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate di- | 5 |
| stinxit, nisi dum sumus: ubi vero ad finem mortalium ventum | |
| est, 'discede' inquit 'ambitio: omnium quae terram premunt | |
| siremps lex esto'. Ad omnia patienda pares sumus; nemo | |
| altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior. | |
| Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, | 17.1 |
| infelix, sciturus quam pusilla terra esset, ex qua minimum | |
| occupaverat. Ita dico: 'infelix' ob hoc quod intellegere | |
| debebat falsum se gerere cognomen: quis enim esse magnus | |
| in pusillo potest? Erant illa quae tradebantur subtilia et | 5 |
| diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus | |
| homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. 'Facilia' | |
| inquit 'me doce'. Cui praeceptor 'ista' inquit 'omnibus eadem | |
| sunt, aeque difficilia'. Hoc puta rerum naturam dicere: 'ista | 18.1 |
| de quibus quereris omnibus eadem sunt; nulli dare faciliora | |
| possum, sed quisquis volet sibi ipse illa reddet faciliora'. | |
| Quomodo? aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et | |
| esurias et senescas (si tibi longior contigerit inter homines | 5 |
| mora) et aegrotes et perdas aliquid et pereas. Non est tamen | 19.1 |
| quod istis qui te circumstrepunt credas: nihil horum malum | |
| est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. | |
| Sic mortem times quomodo famam: quid autem stultius | |
| homine verba metuente? Eleganter Demetrius noster solet | 5 |
| dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum quo ventre | |
| redditos crepitus. 'Quid enim' inquit 'mea, susum isti an | |
| deosum sonent?' Quanta dementia est vereri ne infameris | 20.1 |
| ab infamibus! Quemadmodum famam extimuisti sine causa, | |
| sic et illa quae numquam timeres nisi fama iussisset. Num | |
| quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus? | |
| Ne morti quidem hoc apud nos noceat: et haec malam | 21.1 |
| opinionem habet. Nemo eorum qui illam accusat expertus | |
| est: interim temeritas est damnare quod nescias. At illud | |
| scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, | |
| egestate, querellis, supplicîs, taedio. Non sumus in ullius | 5 |
| potestate, cum mors in nostra potestate sit. Vale. |