| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, | 92.1.1 |
| corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, | |
| per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis | |
| datas. In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale; | |
| illud huic servit, hoc unum est quod alio non refertur sed | 5 |
| omnia ad se refert. Nam illa quoque divina ratio omnibus | |
| praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem | |
| est, quae ex illa est. | |
| Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque | 2.1 |
| conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis | |
| ratio perfecta sit. Haec enim sola non summittit animum, | |
| stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu †servitus† | |
| servat. Id autem unum bonum est quod numquam defrin- | 5 |
| gitur. Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; | |
| tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus; nam qui | |
| aliquo auxilio sustinetur potest cadere. Si aliter est, incipient | |
| multum in nobis valere non nostra. Quis autem vult constare | |
| fortuna aut quis se prudens ob aliena miratur? Quid est | 3.1 |
| beata vita? securitas et perpetua tranquillitas. Hanc dabit | |
| animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax. Ad | |
| haec quomodo pervenitur? si veritas tota perspecta est; si | |
| servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia | 5 |
| voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa | |
| recedens, amabilis simul mirabilisque. Denique ut breviter | |
| tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet | |
| qualis deum deceat. Quid potest desiderare is cui omnia | 4.1 |
| honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta | |
| conferre ad optimum statum, in his erit beata vita sine quibus | |
| non est. Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis | |
| animi ex inrationalibus nectere? | 5 |
| Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia | 5.1 |
| parum plenum sit fortuitis repugnantibus. Antipater quoque | |
| inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit | |
| externis, sed exiguum admodum. Vides autem quale sit die | |
| non esse contentum nisi aliquis igniculus adluxerit: quod | 5 |
| potest in hac claritate solis habere scintilla momentum? Si | 6.1 |
| non es sola honestate contentus, necesse est aut quietem adici | |
| velis, quam Graeci ἀοχλησίαν vocant, aut voluptatem. | |
| Horum alterum utcumque recipi potest; vacat enim animus | |
| molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat | 5 |
| a contemplatione naturae. Alterum illud, voluptas, bonum | |
| pecoris est: adicimus rationali inrationale, honesto inhone- | |
| stum, magno * * * vitam facit titillatio corporis? Quid ergo | 7.1 |
| dubitatis dicere bene esse homini, si palato bene est? Et | |
| hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, | |
| cuius summum bonum saporibus et coloribus et sonis con- | |
| stat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis | 5 |
| secundo; mutis adgregetur animal pabulo laetum. Inrationalis | 8.1 |
| pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, | |
| inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, lan- | |
| guidam, voluptatibus deditam: illam effrenatam, meliorem | |
| tamen, certe fortiorem ac digniorem viro, reliquerunt, hanc | 5 |
| necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et abiectam. | |
| Huic rationem servire iusserunt, et fecerunt animalis ge- | 9.1 |
| nerosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea | |
| mixtum portentosumque et ex diversis ac male congruen- | |
| tibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla, | |
| prima hominis facies et pulchro pectore virgo | 5 |
| pube tenus, postrema inmani corpore pistrix | |
| delphinum caudas utero commissa luporum. | |
| Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, | |
| velocia: at isti sapientiam ex quibus composuere portentis? | |
| Prima pars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis | 10.1 |
| caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posido- | |
| nius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus | |
| eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac | |
| marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem | 5 |
| ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat: voluptas | |
| ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam | |
| discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertis- | |
| sima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae in- | |
| temperans usque ad incesta. | 10 |
| 'Quid ergo?' inquit 'si virtutem nihil inpeditura sit bona | 11.1 |
| valetudo et quies et dolorum vacatio, non petes illas?' Quidni | |
| petam? non quia bona sunt, sed quia secundum naturam | |
| sunt, et quia bono a me iudicio sumentur. Quid erit tunc in | |
| illis bonum? hoc unum, bene eligi. Nam cum vestem qualem | 5 |
| decet sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmo- | |
| dum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed | |
| meum in iis propositum servantis in quaque re rationi con- | |
| venientem modum. Etiamnunc adiciam: mundae vestis | 12.1 |
| electio adpetenda est homini; natura enim homo mundum | |
| et elegans animal est. Itaque non est bonum per se munda | |
| vestis sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est | |
| sed in electione quali; actiones nostrae honestae sunt, non | 5 |
| ipsa quae aguntur. Quod de veste dixi, idem me dicere de | 13.1 |
| corpore existima. Nam hoc quoque natura ut quandam | |
| vestem animo circumdedit; velamentum eius est. Quis autem | |
| umquam vestimenta aestimavit arcula? nec bonum nec | |
| malum vagina gladium facit. Ergo de corpore quoque idem | 5 |
| tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et | |
| sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis | |
| meum, non ipsa. | |
| 'Est quidem' inquit 'sapiens beatus; summum tamen illud | 14.1 |
| bonum non consequitur nisi illi et naturalia instrumenta | |
| respondeant. Ita miser quidem esse qui virtutem habet non | |
| potest, beatissimus autem non est qui naturalibus bonis | |
| destituitur, ut valetudine, ut membrorum integritate.' Quod | 15.1 |
| incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et | |
| continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum: | |
| quod levius est negas, beatissimum esse. Atqui si potest vir- | |
| tus efficere ne miser aliquis sit, facilius efficiet ut beatissimus | 5 |
| sit; minus enim intervalli a beato ad beatissimum restat quam | |
| a misero ad beatum. An quae res tantum valet ut ereptum | |
| calamitatibus inter beatos locet non potest adicere quod | |
| superest, ut beatissimum faciat? in summo deficit clivo? | |
| Commoda sunt in vita et incommoda, utraque extra nos. Si | 16.1 |
| non est miser vir bonus quamvis omnibus prematur incom- | |
| modis, quomodo non est beatissimus si aliquibus commodis | |
| deficitur? Nam quemadmodum incommodorum onere usque | |
| ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non | 5 |
| deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus | |
| est quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi | |
| bonum suum, si potest minui. Paulo ante dicebam igniculum | 17.1 |
| nihil conferre lumini solis; claritate enim eius quidquid sine | |
| illo luceret absconditur. 'Sed quaedam' inquit 'soli quoque | |
| opstant.' At sol integer est etiam inter opposita, et quamvis | |
| aliquid interiacet quod nos prohibeat eius aspectu, in opere | 5 |
| est, cursu suo fertur; quotiens inter nubila eluxit, non est | |
| sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest | |
| utrum aliquid obstet tantum an inpediat. Eodem modo | 18.1 |
| virtuti opposita nihil detrahunt: non est minor, sed minus | |
| fulget. Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem | |
| est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet. Hoc | |
| itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et | 5 |
| iniuriae quod adversus solem potest nebula. | |
| Invenitur qui dicat sapientem corpore parum prospero | 19.1 |
| usum nec miserum esse nec beatum. Hic quoque fallitur; | |
| exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit | |
| honestis quantum honestate carentibus. Quid autem foedius, | |
| quid indignius quam comparari veneranda contemptis? | 5 |
| Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, pru- | |
| dentia: e contrario vilia sunt quae saepe contingunt pleniora | |
| vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et horum sanitas | |
| firmitasque. Deinde si sapiens cui corpus molestum est nec | 20.1 |
| miser habebitur nec beatus, sed <in> medio relinquetur, vita | |
| quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda. Quid autem | |
| tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse? | |
| aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec | 5 |
| adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis | |
| miserum non faciunt, beatum esse patiuntur; nam quibus | |
| potentia non est in peiorem transferendi statum, ne inter- | |
| pellandi quidem optimum. | |
| 'Frigidum' inquit 'aliquid et calidum novimus, inter | 21.1 |
| utrumque tepidum est; sic aliquis beatus est, aliquis miser, | |
| aliquis nec beatus nec miser.' Volo hanc contra nos positam | |
| imaginem excutere. Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet | |
| frigidum; si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum. At | 5 |
| huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias | |
| adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago | |
| ista dissimilis est. Deinde trado tibi hominem nec miserum | 22.1 |
| nec beatum. Huic adicio caecitatem: non fit miser; adicio | |
| debilitatem: non fit miser; adicio dolores continuos et gra- | |
| ves: miser non fit. Quem tam multa mala in miseram vitam | |
| non transferunt ne ex beata quidem educunt. Si non potest, | 23.1 |
| ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest | |
| in non beatum. Quare enim qui labi coepit alicubi subsistat? | |
| quae res illum non patitur ad imum devolvi retinet in sum- | |
| mo. Quidni non possit beata vita rescindi? ne remitti quidem | 5 |
| potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est. | |
| 'Quid ergo?' inquit 'sapiens non est beatior qui diutius | 24.1 |
| vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille qui cum mala | |
| fortuna semper luctatus est?' Responde mihi: numquid et | |
| melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem | |
| est. Rectius vivat oportet ut beatius vivat: si rectius non | 5 |
| potest, ne beatius quidem. Non intenditur virtus, ergo ne | |
| beata quidem vita, quae ex virtute est. Virtus enim tantum | |
| bonum est ut istas accessiones minutas non sentiat, brevita- | |
| tem aevi et dolorem et corporum varias offensiones; nam | |
| voluptas non est digna ad quam respiciat. Quid est in virtute | 25.1 |
| praecipuum? futuro non indigere nec dies suos conputare. In | |
| quantulo libet tempore bona aeterna consummat. Incredi- | |
| bilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excur- | |
| rentia; maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur | 5 |
| et vitiis nostris nomen virtutis inponimus. Quid porro? non | |
| aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus | |
| positum dicere 'beatus sum'? Atqui haec vox in ipsa officina | |
| voluptatis audita est. 'Beatissimum' inquit 'hunc et ultimum | |
| diem ago' Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas tor- | 10 |
| queret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris. Quare ergo | 26.1 |
| incredibilia ista sint apud eos qui virtutem colunt, cum apud | |
| eos quoque reperiantur apud quos voluptas imperavit? Hi | |
| quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis | |
| doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum | 5 |
| futurum nec beatum. Atqui hoc quoque incredibile est, | |
| immo incredibilius; non video enim quomodo non in imum | |
| agatur e fastigio suo deiecta virtus. Aut beatum praestare | |
| debet aut, si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum. | |
| Stans non potest mitti: aut vincatur oportet aut vincat. | 10 |
| 'Dis' inquit 'inmortalibus solis et virtus et beata vita con- | 27.1 |
| tigit, nobis umbra quaedam illorum bonorum et similitudo; | |
| accedimus ad illa, non pervenimus.' Ratio vero dis homini- | |
| busque communis est: haec in illis consummata est, in nobis | |
| consummabilis. Sed ad desperationem nos vitia nostra per- | 28.1 |
| ducunt. Nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans | |
| ad custodienda optima, cuius iudicium labat etiamnunc et | |
| incertum est. Desideret oculorum atque aurium sensum, | |
| bonam valetudinem et non foedum aspectum corporis et | 5 |
| habitu manente suo aetatis praeterea longius spatium. Per | 29.1 |
| haec potest non paenitenda agi vita, at inperfecto viro huic | |
| malitiae vis quaedam inest, quia animum habet mobilem ad | |
| prava, illa †aitarens malitia et ea agitata† abest [de bono]. | |
| Non est adhuc bonus, sed in bonum fingitur; cuicumque | 5 |
| autem deest aliquid ad bonum, malus est. Sed | 30.1 |
| si cui virtus animusque in corpore praesens, | |
| hic deos aequat, illo tendit originis suae memor. Nemo in- | |
| probe eo conatur ascendere unde descenderat. Quid est autem | |
| cur non existimes in eo divini aliquid existere qui dei pars | 5 |
| est? Totum hoc quo continemur et unum est et deus; et | |
| socii sumus eius et membra. Capax est noster animus, perfer- | |
| tur illo si vitia non deprimant. Quemadmodum corporum | |
| nostrorum habitus erigitur et spectat in caelum, ita animus, | |
| cui in quantum vult licet porrigi, in hoc a natura rerum | 10 |
| formatus est, ut paria dis vellet; et si utatur suis viribus ac se | |
| in spatium suum extendat, non aliena via ad summa nititur. | |
| Magnus erat labor ire in caelum: redit. Cum hoc iter nactus | 31.1 |
| est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam | |
| respicit aurumque et argentum, illis in quibus iacuere tene- | |
| bris dignissima, non ab hoc aestimat splendore quo inperi- | |
| torum verberant oculos, sed a vetere caeno ex quo illa secrevit | 5 |
| cupiditas nostra et effodit. Scit, inquam, aliubi positas esse | |
| divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, | |
| non arcam. Hunc inponere dominio rerum omnium licet, | 32.1 |
| hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua orientis | |
| occidentisque terminis finiat, deorumque ritu cuncta possi- | |
| deat, cum opibus suis divites superne despiciat, quorum nemo | |
| tam suo laetus est quam tristis alieno. Cum se in hanc sub- | 33.1 |
| limitatem tulit, corporis quoque ut oneris necessarii non | |
| amator sed procurator est, nec se illi cui inpositus est subicit. | |
| Nemo liber est qui corpori servit; nam ut alios dominos quos | |
| nimia pro illo sollicitudo invenit transeas, ipsius morosum | 5 |
| imperium delicatumque est. Ab hoc modo aequo animo exit, | 34.1 |
| modo magno prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sit | |
| exitus quaerit; sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, | |
| ita ille divinus animus egressurus hominem, quo recepta- | |
| culum suum conferatur, ignis illud †excludat† an terra | 5 |
| contegat an ferae distrahant, non magis ad se iudicat pertinere | |
| quam secundas ad editum infantem. Utrum proiectum aves | |
| differant an consumatur | |
| canibus data praeda marinis, | |
| quid ad illum qui nullus <est>? Sed tunc quoque cum inter | 35.1 |
| homines est, <non> timet ullas post mortem minas eorum | |
| quibus usque ad mortem timeri parum est. 'Non conterret' | |
| inquit 'me nec uncus nec proiecti ad contumeliam cadaveris | |
| laceratio foeda visuris. Neminem de supremo officio rogo, | 5 |
| nulli reliquias meas commendo. Ne quis insepultus esset | |
| rerum natura prospexit: quem saevitia proiecerit dies condet.' | |
| Diserte Maecenas ait, | |
| nec tumulum curo: sepelit natura relictos. | |
| Alte cinctum putes dixisse; habuit enim ingenium et grande | 10 |
| et virile, nisi illud secunda discinxissent. Vale. |