| LIBER QVINTVS DECIMVS | |
| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| In epistula qua de morte Metronactis philosophi quere- | 93.1.1 |
| baris, tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, | |
| aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in | |
| omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus: | |
| multos inveni aequos adversus homines, adversus deos | 5 |
| neminem. Obiurgamus cotidie fatum: 'quare ille in medio | |
| cursu raptus est? quare ille non rapitur? quare senectutem | |
| et sibi et aliis gravem extendit?' Utrum, obsecro te, aequius | 2.1 |
| iudicas, te naturae an tibi parere naturam? quid autem inter- | |
| est quam cito exeas unde utique exeundum est? Non ut diu | |
| vivamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas fato | |
| opus est, ut satis, animo. Longa est vita si plena est; impletur | 5 |
| autem cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se pote- | |
| statem sui transtulit. Quid illum octoginta anni iuvant per | 3.1 |
| inertiam exacti? non vixit iste sed in vita moratus est, nec | |
| sero mortuus est, sed diu. 'Octoginta annis vixit.' Interest | |
| mortem eius ex quo die numeres. 'At ille obiit viridis.' Sed | 4.1 |
| officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla | |
| parte cessavit; licet aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. | |
| 'Octoginta annis vixit.' Immo octoginta annis fuit, nisi | |
| forte sic vixisse eum dicis quomodo dicuntur arbores vivere. | 5 |
| Obsecro te, Lucili, hoc agamus ut quemadmodum pretiosa | |
| rerum sic vita nostra non multum pateat sed multum pen- | |
| deat; actu illam metiamur, non tempore. Vis scire quid inter | |
| hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum | |
| omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum | 10 |
| eius evectum et illum cui multi anni transmissi sunt? alter | |
| post mortem quoque est, alter ante mortem perît. Laudemus | 5.1 |
| itaque et in numero felicium reponamus eum cui quantulum- | |
| cumque temporis contigit bene conlocatum est. Vidit enim | |
| veram lucem; non fuit unus e multis; et vixit et viguit. | |
| Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris | 5 |
| fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris quamdiu vixerit? | |
| vivit: ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit. | |
| Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim; nihil | 6.1 |
| tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam si spatium eius | |
| inciditur; non enim ad eum diem me aptavi quem ultimum | |
| mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ulti- | |
| mum aspexi. Quid me interrogas quando natus sim, an inter | 5 |
| iuniores adhuc censear? habeo meum. Quemadmodum in | 7.1 |
| minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in | |
| minore temporis modo potest vita esse perfecta. Aetas inter | |
| externa est. Quamdiu sim alienum est: quamdiu ero, <vere> | |
| ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras | 5 |
| aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar. | |
| Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium? usque ad sapien- | 8.1 |
| tiam vivere; qui ad illam pervenit attigit non longissimum | |
| finem, sed maximum. Ille vero glorietur audacter et dis agat | |
| gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet quod fuit. | |
| Merito enim inputabit: meliorem illi vitam reddidit quam | 5 |
| accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset | |
| ostendit; si quid adiecisset, fuisset simile praeterito. Et tamen | 9.1 |
| quousque vivimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus: | |
| scimus a quibus principiis natura se attollat, quemadmodum | |
| ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemad- | |
| modum omnia quae usquam erunt cluserit et se ipsam finem | 5 |
| sui fecerit; scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram | |
| nihil stare, cetera continua velocitate decurrere; scimus quem- | |
| admodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem | |
| post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae | |
| causa inducat noctem, quae reducat diem: illuc eundum est | 10 |
| ubi ista propius aspicias. 'Nec hac spe' inquit sapiens ille | 10.1 |
| 'fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. | |
| Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo | |
| meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de | |
| medio puta et post mortem nihil ex homine restare: aeque | 5 |
| magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus | |
| excedo.' Non tam multis vixit annis quam potuit. Et pau- | 11.1 |
| corum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis: | |
| annales Tanusii scis quam ponderosi sint et quid vocentur. | |
| Hoc est vita quorundam longa, et quod Tanusii sequitur | |
| annales. Numquid feliciorem iudicas eum qui summo die | 12.1 |
| muneris quam eum qui medio occiditur? numquid aliquem | |
| tam stulte cupidum esse vitae putas ut iugulari in spoliario | |
| quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum | |
| praecedimus. Mors per omnis it; qui occidit consequitur | 5 |
| occisum. Minimum est de quo sollicitissime agitur. Quid | |
| autem ad rem pertinet quam diu vites quod evitare non | |
| possis? Vale. |