| NATVRALES QVAESTIONES | |
| [LIBER PRIMVS] | |
| LIBER QVINTVS | |
| DE IGNIBVS <IN AERE EXISTENTIBVS> | |
| Quantum inter philosophiam inter- | 1.pr.1.1 |
| est, Lucili uirorum optime, et ceteras artes, tantum | |
| interesse existimo in ipsa philosophia inter illam | |
| partem quae ad homines et hanc quae ad deos per- | |
| tinet. Altior est haec et animosior; multum permisit | 5 |
| sibi; non fuit oculis contenta; maius esse quiddam | |
| suspicata est ac pulchrius quod extra conspectum | |
| natura posuisset. | |
| Denique inter duas interest | 2.1 |
| quantum inter deum et hominem. Altera docet | |
| quid in terris agendum sit, altera quid agatur in | |
| caelo. Altera errores nostros discutit et lumen | |
| admouet quo discernantur ambigua uitae; altera | 5 |
| multum supra hanc in qua uolutamur caliginem | |
| excedit et e tenebris ereptos perducit illo unde lucet. | |
| Equidem tunc rerum naturae gratias ago cum | 3.1 |
| illam non ab hac parte uideo qua publica est, sed | |
| cum secretiora eius intraui, cum disco quae uniuersi | |
| materia sit, quis auctor aut custos, quid sit deus, | |
| totus in se tendat an et ad nos aliquando respiciat, | 5 |
| faciat cotidie aliquid an semel fecerit, pars mundi | |
| sit an mundus, liceat illi hodieque decernere et ex | |
| lege fatorum aliquid derogare an maiestatis demi- | |
| nutio sit et confessio erroris mutanda fecisse . . . | |
| necesse est eadem placere ei cui nisi optima placere | 10 |
| non possunt. Nec ob hoc minus liber est ac potens; | |
| ipse est enim necessitas sua. | |
| Nisi ad haec admitterer, non <tanti> fuerat | 4.1 |
| nasci. Quid enim erat cur in numero uiuentium me | |
| positum esse gauderem? An ut cibos et potiones | |
| percolarem? ut hoc corpus causarium ac fluidum, | |
| periturumque nisi subinde impletur, farcirem et | 5 |
| uiuerem aegri minister? ut mortem timerem, cui | |
| uni nascimur? Detrahe hoc inaestimabile bonum, | |
| non est uita tanti ut sudem, ut aestuem. | |
| O quam | 5.1 |
| contempta res est homo, nisi supra humana surrexe- | |
| rit! Quamdiu cum affectibus colluctamur, quid | |
| magnifici facimus? Etiamsi superiores sumus, por- | |
| tenta uincimus. Quid est cur suspiciamus nosmet | 5 |
| ipsi quia dissimiles deterrimis sumus? Non uideo | |
| quare sibi placeat qui robustior est in ualetudinario. | |
| Multum interest inter uires et bonam ualetudinem. | 6.1 |
| Effugisti uitia animi; non est tibi frons ficta, nec | |
| in alienam uoluntatem sermo compositus, nec cor | |
| inuolutum, nec auaritia quae, quicquid omnibus | |
| abstulit, sibi ipsi neget, nec luxuria pecuniam turpiter | 5 |
| perdens quam turpius reparet, nec ambitio quae | |
| te ad dignitatem nisi per indigna non ducet: nihil | |
| adhuc consecutus es; multa effugisti, te nondum. | |
| Virtus enim ista quam affectamus magnifica est, | |
| non quia per se beatum est malo caruisse, sed quia | 10 |
| animum laxat et praeparat ad cognitionem cae- | |
| lestium dignumque efficit qui in consortium deo | |
| ueniat. | |
| Tunc consummatum habet plenumque | 7.1 |
| bonum sortis humanae cum calcato omni malo | |
| petit altum et in interiorem naturae sinum uenit. | |
| Tunc iuuat inter ipsa sidera uagantem diuitum | |
| pauimenta ridere et totam cum auro suo terram, | 5 |
| non illo tantum dico quod egessit et signandum | |
| monetae dedit, sed et illo quod in occulto seruat | |
| posterorum auaritiae. | |
| Non potest ante contem- | 8.1 |
| nere porticus et lacunaria ebore fulgentia et ton- | |
| siles siluas et deriuata in domos flumina quam totum | |
| circumit mundum et, terrarum orbem superne despi- | |
| ciens angustum et magna ex parte opertum mari, | 5 |
| etiam ea qua extat late squalidum et aut ustum | |
| aut rigentem, sibi ipse dixit: 'Hoc est illud punctum | |
| quod inter tot gentes ferro et igne diuiditur? | |
| O | 9.1 |
| quam ridiculi sunt mortalium termini! Vltra Istrum | |
| Dacos <nostrum> <arc>eat imperium, Haemo Thraces | |
| includat; Parthis obstet Euphrates; Danuuius Sar- | |
| matica ac Romana disterminet; Rhenus Germaniae | 5 |
| modum faciat; Pyrenaeus medium inter Gallias et | |
| Hispanias iugum extollat; inter Aegyptum et Aethio- | |
| pas harenarum inculta uastitas iaceat. | |
| Si quis | 10.1 |
| formicis det intellectum hominis, nonne et illae unam | |
| aream in multas prouincias diuident? Cum te in | |
| illa uere magna sustuleris, quotiens uidebis exer- | |
| citus subrectis ire uexillis et, quasi magnum aliquid | 5 |
| agatur, equitem modo ulteriora explorantem, modo | |
| a lateribus affusum, libebit dicere: | |
| it nigrum campis agmen. | |
| Formicarum iste discursus est in angusto laboran- | |
| tium. Quid illis et nobis interest nisi exigui mensura | 10 |
| corpusculi?' | |
| Punctum est istud in quo nauigatis, in quo | 11.1 |
| bellatis, in quo regnatis. †Ponitis minima, etiam cum | |
| illis utrimque oceanus occurrit. Sursum ingentia | |
| spatia sunt, in quorum possessionem animus admit- | |
| titur, et ita si secum minimum ex corpore tulit, si | 5 |
| sordidum omne detersit et expeditus leuisque ac | |
| contentus modico emicuit. | |
| Cum illa tetigit, alitur, | 12.1 |
| crescit ac uelut uinculis liberatus in originem redit | |
| et hoc habet argumentum diuinitatis suae quod | |
| illum diuina delectant, nec ut alienis, sed ut suis | |
| interest. Secure spectat occasus siderum atque ortus | 5 |
| et tam diuersas concordantium uias; obseruat ubi | |
| quaeque stella primum terris lumen ostendat, ubi | |
| columen eius summumque cursus sit, quousque | |
| descendat; curiosus spectator excutit singula et | |
| quaerit. Quidni quaerat? Scit illa ad se pertinere. | 10 |
| Tunc contemnit domicilii prioris angustias. | 13.1 |
| Quantum est enim quod ab ultimis litoribus Hispa- | |
| niae usque ad Indos iacet? Paucissimorum dierum | |
| spatium, si nauem suus ferat uentus. At illa regio | |
| caelestis per triginta annos uelocissimo sideri uiam | 5 |
| praestat nusquam resistenti sed aequaliter cito. | |
| Illic demum discit quod diu quaesiit; illic incipit | |
| deum nosse. Quid est deus? Mens uniuersi. Quid est | |
| deus? Quod uides totum et quod non uides totum. | |
| Sic demum magnitudo illi sua redditur, qua nihil | 10 |
| maius cogitari potest, si solus est omnia, si opus | |
| suum et intra et extra tenet. | |
| Quid ergo interest | 14.1 |
| inter naturam dei et nostram? Nostri melior pars | |
| animus est; in illo nulla pars extra animum est. | |
| Totus est ratio, cum interim tantus error mortalia | |
| tenet ut hoc, quo neque formosius est quicquam nec | 5 |
| dispositius nec in proposito constantius, existiment | |
| homines fortuitum et casu uolubile ideoque tumul- | |
| tuosum inter fulmina nubes tempestates et cetera | |
| quibus terrae ac terris uicina pulsantur. | |
| Nec | 15.1 |
| haec intra uulgum dementia est sed sapientiam | |
| quoque professos contigit. Sunt qui putent ipsis | |
| animum esse, et quidem prouidum, dispensantem | |
| singula et sua et aliena, hoc autem uniuersum, in | 5 |
| quo nos quoque sumus, expers consilii aut ferri | |
| temeritate quadam aut natura nesciente quid faciat. | |
| Quanti aestimas ista cognoscere et rebus terminos | 16.1 |
| ponere, quantum deus possit; materiam ipse sibi for- | |
| met an data utatur; utrum utro sit prius, materiae | |
| superuenerit ratio an materia rationi; deus quicquid | |
| uult efficiat an <in> multis rebus illum tractanda des- | 5 |
| tituant et a magno artifice praue multa formentur, | |
| non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur | |
| saepe inobsequens arti est? | |
| Haec inspicere, haec | 17.1 |
| discere, his incubare, nonne transilire est mortali- | |
| tatem suam et in meliorem transcribi sortem? | |
| —Quid tibi, inquis, ista proderunt?—Si nil aliud, | |
| hoc certe: sciam omnia angusta esse mensus deum. | 5 |