| Nunc, ut ad propositum opus ueniam, audi | 1.1.1.1 |
| quid de ignibus sentiam quos aer transuersos agit. | |
| Magna illos ui excuti argumentum est quod obliqui | |
| feruntur et praerapida celeritate; apparet illos non | |
| ire, sed proici. | 5 |
| Ignium multae uariaeque facies sunt. Aristo- | 2.1 |
| teles quoddam genus horum capram uocat. Si me | |
| interrogaueris quare, prior mihi rationem reddas | |
| oportet quare haedi uocentur. Si autem, quod | |
| commodissimum est, conuenerit inter nos ne alter | 5 |
| alterum interroget quod scit illum respondere non | |
| posse, satius erit de re ipsa quaerere quam mirari | |
| quid ita Aristoteles globum ignis appellauerit capram. | |
| Talis enim fuit forma eius qui bellum aduersus | |
| Persen Paulo gerente lunari magnitudine apparuit. | 10 |
| Vidimus nos quoque non semel flammam ingentis | 3.1 |
| pilae specie, quae tamen in ipso cursu suo dissipata | |
| est. Vidimus circa diui Augusti excessum simile | |
| prodigium. Vidimus eo tempore quo de Seiano | |
| actum est, nec Germanici mors sine denuntiatione | 5 |
| tali fuit. | |
| Dices mihi: Ergo tu in tantis erroribus | 4.1 |
| es ut existimes deos mortium signa praemittere | |
| et quicquam in terris esse tam magnum quod perire | |
| mundus sciat? Erit aliud istius rei tempus. Vide- | |
| bimus an rerum omnium certus ordo ducatur et | 5 |
| alia aliis ita implexa sint ut quod antecedit aut | |
| causa sit sequentium aut signum. Videbimus an | |
| diis humana curae sint; an series ipsa, quid factura | |
| sit, certis rerum notis nuntiet. | |
| Interim illud exis- | 5.1 |
| timo eiusmodi ignes existere aere uehementius trito, | |
| cum inclinatio eius in alteram partem facta est | |
| et non cessit, sed inter se pugnauit; ex hac uexa- | |
| tione nascuntur trabes et globi et faces et ardores. | 5 |
| At cum leuius collisus et, ut ita dicam, frictus est, | |
| minora lumina excutiuntur, | |
| crinemque uolantia sidera ducunt. | |
| Tunc ignes tenuissimi iter exile designant et caelo | 6.1 |
| producunt. Ideo nulla sine eiusmodi spectaculis nox | |
| est; non enim opus est ad efficienda ista magno | |
| aeris motu. Denique, ut breuiter dicam, eadem | |
| ratione fiunt ista qua fulmina, sed ui minore: quem- | 5 |
| admodum nubes collisae mediocriter fulgurationes | |
| efficient, maiore impetu impulsae fulmina, sic quanto | |
| illas minus presseris minoresue, tanto leuiora lumina | |
| emittent. | |
| Aristoteles rationem eiusmodi reddit. Varia et | 7.1 |
| multa terrarum orbis expirat, quaedam umida, | |
| quaedam sicca, quaedam calentia, quaedam conci- | |
| piendis ignibus idonea. Nec mirum est si terrae | |
| omnis generis et uaria euaporatio est, cum in caelo | 5 |
| quoque non unus appareat color rerum, sed acrior | |
| sit Caniculae rubor, Martis remissior, Iouis nullus | |
| in lucem puram nitore perducto. | |
| Necesse est ergo, | 8.1 |
| in magna copia corpusculorum quae terrae eiec- | |
| tant et in superiorem agunt partem, aliqua in nubes | |
| peruenire alimenta ignium, quae non tantum collisa | |
| possint ardere sed etiam afflata radiis solis; nam | 5 |
| apud nos quoque ramenta sulphure aspersa ignem | |
| ex interuallo trahunt. | |
| Veri ergo simile est talem | 9.1 |
| materiam inter nubes congregatam facile succendi | |
| et minores maioresue ignes existere, prout plus illis | |
| fuit aut minus uirium. | |
| Illud enim stultissimum, existimare aut decidere | 5 |
| stellas, aut transilire, aut aliquid illis auferri et | |
| abradi. | |
| Nam si hoc fuisset, etiam defuissent; | 10.1 |
| nulla enim nox est qua non plurimae ire et in diuer- | |
| sum uideantur abduci. Atqui, quo solet, quaeque | |
| inuenitur loco <et> magnitudo sua singulis constat; | |
| sequitur ergo ut infra illas ista nascantur et cito | 5 |
| intercidant quia sine fundamento et sede certa sunt. | |
| —Quare ergo non etiam interdiu transferuntur? | 11.1 |
| —Quid, si dicas stellas interdiu non esse, quia non | |
| apparent? Quemadmodum illae latent et solis | |
| fulgore obumbrantur, sic faces quoque transcurrunt | |
| et interdiu, sed abscondit illas diurni luminis claritas. | 5 |
| Si quando tamen tanta uis emicuit ut etiam aduersus | |
| diem uindicare sibi fulgorem suum possint, apparent. | |
| Nostra certe aetas non semel uidit diurnas faces, | 12.1 |
| alias ab oriente in occidentem uersas, alias ab occasu | |
| in ortum. Argumentum tempestatis nautae putant, | |
| cum multae transuolant stellae. Quod si uentorum | |
| signum est, ibi est unde uenti sunt, id est in aere, | 5 |
| qui medius inter lunam terrasque est. | |
| In magna | 13.1 |
| tempestate apparere quasi stellae solent uelo insi- | |
| dentes; adiuuari se tunc periclitantes aestimant | |
| Pollucis et Castoris numine. Causa autem melioris | |
| spei est quod iam apparet frangi tempestatem et | 5 |
| desinere uentos; alioquin ferrentur ignes, non | |
| sederent. | |
| Gylippo Syracusas petenti uisa est | 14.1 |
| stella super ipsam lanceam constitisse. In Roma- | |
| norum castris ardere uisa sunt pila, ignibus scilicet | |
| in illa delapsis. Qui saepe fulminum modo ferire | |
| solent et animalia et arbusta; sed si minore ui utuntur, | 5 |
| defluunt tantum et insidunt, non feriunt nec uulne- | |
| rant. Alii autem inter nubes eliduntur; alii sereno, | |
| si aer ad exprimendos ignes aptus fuit. | |
| Nam | 15.1 |
| sereno quoque aliquando caelo tonat ex eadem causa | |
| qua nubilo, aere inter se colliso, qui, etiamsi est | |
| lucidior ac siccior, coire tamen et facere corpora | |
| quaedam similia nubibus potest, quae percussa | 5 |
| reddant sonum. Quando ergo fiunt trabes? quando | |
| clipei et uastorum imagines ignium? Vbi in talem | |
| materiam similis incidit causa, sed maior. |