| Videamus nunc quemadmodum fiat is fulgor | 1.2.1.1 |
| qui sidera circumuenit. Memoriae proditum est, | |
| quo die Vrbem diuus Augustus Apollonia reuersus | |
| intrauit, circa solem uisum coloris uarii circulum, | |
| qualis esse in arcu solet. Hunc Graeci halo uocant, | 5 |
| nos dicere coronam aptissime possumus. Quae | |
| quemadmodum fieri dicatur, exponam. | |
| Cum in piscinam lapis missus est, uidemus in | 2.1 |
| multos orbes aquam discedere et fieri primum angus- | |
| tissimum orbem, deinde laxiorem ac deinde alios | |
| maiores, donec euanescat impetus et in planitiem | |
| immotarum aquarum soluatur. Tale quiddam cogi- | 5 |
| temus fieri etiam in aere. Cum spissior factus est, | |
| sentire plagam potest; lux solis aut lunae uel cuius- | |
| libet sideris incurrens recedere illum in circulos | |
| cogit. Nam umor et aer et omne quod ex ictu formam | |
| accipit in talem habitum impellitur qualis est eius | 10 |
| quod impellit; omne autem lumen rotundum est; | |
| ergo et aer in hunc modum lumine percussus | |
| exibit. | |
| Ob hoc tales splendores Graeci areas uoca- | 3.1 |
| uerunt quia fere terendis frugibus destinata loca | |
| rotunda sunt. Non est autem quod existimemus | |
| istas, siue areae siue coronae sunt, in uicinia siderum | |
| fieri. Plurimum enim ab his absunt, quamuis cingere | 5 |
| ea et coronare uideantur; non longe a terra fit | |
| talis effigies, quam uisus noster solita imbecillitate | |
| deceptus circa ipsum sidus putat positam. | |
| In | 4.1 |
| uicinia autem stellarum et solis nihil tale fieri potest, | |
| quia illic tenuis aether est. Nam formae crassis | |
| demum spissisque corporibus imprimi solent; in | |
| subtilibus non habent ubi consistant aut haereant. | 5 |
| In balneis quoque circa lucernam tale quiddam | |
| aspici solet ob aeris densi obscuritatem; frequen- | |
| tissime autem austro, cum caelum maxime graue | |
| et spissum est. | |
| Nonnumquam paulatim diluuntur | 5.1 |
| et desinunt. Nonnumquam ab aliqua parte rum- | |
| puntur et inde uentum nautici expectant unde | |
| contextus coronae perit: si a septemtrione discessit, | |
| aquilo erit; si ab occidente, fauonius. Quod argu- | 5 |
| mentum est intra eam partem caeli has fieri coronas | |
| intra quam uenti quoque esse solent; superiora non | |
| habent coronas, quia ne uentos quidem. | |
| His argumentis et illud adice numquam coronam | 6.1 |
| colligi nisi stabili aere et pigro uento; aliter non | |
| solet aspici. Nam qui stat aer impelli et diduci et | |
| in aliquam faciem fingi potest. Is autem qui fluit | |
| ne feritur quidem lumine; non enim resistit nec | 5 |
| formatur, quia prima quaeque pars eius dissipatur. | |
| Numquam ergo <u>llu<m> sidus talem sibi effigiem | 7.1 |
| circumdabit, nisi cum aer erit densus atque immotus | |
| et ob hoc custodiens incidentem in se rotundi lineam | |
| luminis. Nec sine causa. Repete enim exemplum | |
| quod paulo ante proposui. Lapillus in piscinam | 5 |
| aut lacum et alligatam aquam missus circulos facit | |
| innumerabiles; at hoc idem non faciet in flumine. | |
| Quare? Quia omnem figuram fugiens aqua disturbat. | |
| Idem ergo in aere euenit, ut ille qui manet possit | |
| figurari, at ille qui rapitur et currit non det sui | 10 |
| potestatem et omnem ictum uenientemque formam | |
| ex eo turbet. | |
| Hae de quibus dixi coronae, cum dilapsae sunt | 8.1 |
| aequaliter et in semet ipsae euanuerunt, signifi- | |
| catur quies aeris et otium et tranquillitas; cum ad | |
| unam partem cesserunt, illinc uentus est unde | |
| finduntur; si ruptae pluribus locis sunt, tempestas | 5 |
| fit. | |
| Quare id accidat, ex his quae iam exposui intel- | 9.1 |
| legi potest. Nam si facies uniuersa subsedit, apparet | |
| temperatum esse aera, et sic placidum. Si ab una | |
| parte intercisa est, apparet inde aera incumbere, et | |
| ideo illa regio uentum dabit. At cum undique lace- | 5 |
| rata et concerpta est, manifestum est a pluribus | |
| partibus in illam impetum fieri et inquietum aera | |
| hinc atque illinc assilire; itaque ex hac inconstantia | |
| caeli tam multa temptantis et undique laborantis | |
| apparet futura tempestas uentorum plurium. | 10 |
| Hae coronae noctibus fere circa lunam et alias | 10.1 |
| stellas notantur; interdiu raro, adeo ut quidam ex | |
| Graecis negauerint omnino eas fieri, cum illos histo- | |
| riae coarguant. Causa autem raritatis haec est quod | |
| solis fortius lumen est et aer ipse agitatus ab illo | 5 |
| calefactusque solutior. Lunae inertior uis est ideoque | |
| facilius a circumposito aere sustinetur. | |
| Aeque | 11.1 |
| cetera sidera infirma sunt nec perrumpere aera ui | |
| sua possunt; excipitur itaque illorum imago et in | |
| materia solidiore ac minus cedente seruatur. Debet | |
| enim aer nec tam spissus esse ut excludat ac sum- | 5 |
| moueat a se lumen immissum, nec tam tenuis aut | |
| solutus ut nullam uenientibus radiis moram prae- | |
| beat. Haec noctibus temperatura contingit, cum | |
| sidera circumiectum aera luce leni non pugnaciter | |
| nec aspere feriunt spissioremque quam solet esse | 10 |
| interdiu inficiunt. |