| At contra arcus nocte non fit aut admodum | 1.3.1.1 |
| raro, quia luna non habet tantum uirium ut nubes | |
| transeat et illis colorem suffundat, qualem acci- | |
| piunt sole perstrictae. | |
| Sic enim formam arcus discoloris efficiunt. Quia | 5 |
| aliae partes in nubibus tumidiores sunt, aliae | |
| summissiores, quaedam crassiores quam ut solem | |
| transmittant, aliae imbecilliores quam ut excludant, | |
| haec inaequalitas alternis lucem umbramque per- | |
| miscet et exprimit illam mirabilem arcus uarietatem. | 10 |
| Altera causa arcus eiusmodi redditur. Videmus, | 2.1 |
| cum fistula aliquo loco rupta est, aquam per tenue | |
| foramen elidi, quae sparsa contra solem oblique | |
| positum faciem arcus repraesentat. Idem uidebis | |
| accidere, si quando uolueris obseruare fullonem; | 5 |
| cum os aqua impleuit et uestimenta tendiculis | |
| diducta leuiter aspergit, apparet uarios edi colores | |
| in illo aere asperso, quales fulgere in arcu solent. | |
| Huius rei causam in umore esse ne dubitaueris; | 3.1 |
| non fit enim umquam arcus nisi nubilo. Sed quae- | |
| ramus quemadmodum fiat. | |
| Quidam aiunt esse aliqua stillicidia quae solem | |
| transmittant, quaedam magis coacta quam ut trans- | 5 |
| luceant; itaque ab illis fulgorem reddi, ab his umbram, | |
| et sic utriusque intercursu effici arcum in quo pars | |
| fulgeat, quae solem recipit, pars obscurior sit, quae | |
| exclusit et ex se umbram proximis fecit. | |
| Hoc ita esse quidam negant. Poterat enim uerum | 4.1 |
| uideri, si arcus duos tantum haberet colores, si ex | |
| lumine umbraque constaret. Nunc | |
| diuersi niteant cum mille colores, | |
| Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: | 5 |
| Vsque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant. | |
| Videmus in eo aliquid flammei, aliquid lutei, aliquid | |
| caerulei et alia in picturae modum subtilibus lineis | |
| ducta. Vt ait poeta, an dissimiles colores sint, scire | |
| non possis, nisi cum primis extrema contuleris. | 10 |
| Nam commissura decipit, usque eo mira arte naturae: | |
| quod a simillimo coepit, in dissimillimo desinit. | |
| Quid ergo istic duo colores faciunt lucis atque | |
| umbrae, cum innumerabilium ratio reddenda sit? | |
| Quidam ita existimant arcum fieri: in ea parte | 5.1 |
| in qua iam pluit singula stillicidia pluuiae cadentis | |
| singula esse specula, a singulis ergo reddi imaginem | |
| solis; deinde multas imagines, immo innumerabiles, | |
| et deuexas et in praeceps euntes confundi; itaque | 5 |
| arcum esse multarum solis imaginum confusionem. | |
| Hoc sic colligunt. Pelues, inquiunt, mille sereno | 6.1 |
| die pone, omnes habebunt imagines solis; in singulis | |
| foliis dispone guttas, singulae habebunt imaginem | |
| solis. At contra ingens stagnum non amplius habebit | |
| quam unam imaginem. Quare? Quia omnis circum- | 5 |
| scripta leuitas et circumdata suis finibus speculum | |
| est. Itaque piscinam ingentis magnitudinis insertis | |
| parietibus diuide, totidem illa habebit imagines | |
| solis quot lacus habuerit; relinque illam sic ut est | |
| diffusa, semel tibi imaginem reddet. Nihil refert | 10 |
| quam exiguus sit umor aut lacus; si determinatus | |
| est, speculum est. Ergo stillicidia illa infinita quae | |
| imber cadens defert, totidem specula sunt, totidem | |
| solis facies habent. Hae contra intuenti perturbatae | |
| apparent, nec dispiciuntur interualla quibus sin- | 15 |
| gulae distant, spatio prohibente discerni; deinde | |
| pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus. | |
| Aristoteles idem iudicat. Ab omni, inquit, | 7.1 |
| leuitate acies radios suos replicat; nihil autem est | |
| leuius aqua et aere; ergo etiam ab aere spisso uisus | |
| noster in nos redit. Vbi uero acies hebes et infirma | |
| est, qualislibet aeris ictu deficiet. Quidam itaque hoc | 5 |
| genere ualetudinis laborant ut ipsi sibi uideantur | |
| occurrere, ut ubique imaginem suam cernant. Quare? | |
| Quia infirma uis oculorum non potest perrumpere | |
| ne sibi quidem proximum aera, sed resi<l>it. | |
| Itaque, | 8.1 |
| quod in aliis efficit densus aer, in his facit omnis; | |
| satis enim ualet qualiscumque ad imbecillam aciem | |
| repellendam. Longe autem magis uisum nobis nostrum | |
| remittit <aqua>, quia crassior est et peruinci non potest, | 5 |
| sed radios luminum nostrorum moratur et eo unde | |
| exierunt reflectit. Ergo, cum multa stillicidia sint, | |
| totidem specula sunt; sed, quia parua sunt, solis | |
| colorem sine figura exprimunt. Deinde, cum in | |
| stillicidiis innumerabilibus et sine interuallo caden- | 10 |
| tibus reddatur idem color, incipit facies esse non | |
| multarum imaginum et intermissarum, sed unius | |
| longae atque continuae. | |
| —Quomodo, inquis, tu mihi multa milia ima- | 9.1 |
| ginum istic esse dicis ubi ego nullam uideo? Et | |
| quare, cum solis color unus sit, imaginum diuersus | |
| est?—Ut et haec quae proposuisti refellam et | |
| alia quae non minus refellenda sunt, illud dicam | 5 |
| oportet, nihil esse acie nostra fallacius non tantum | |
| in his a quibus subtiliter peruidendis illam <loc>orum | |
| diuersitas submouet, sed etiam in his quoque quae | |
| ad manum cernit. Remus tenui aqua tegitur et fracti | |
| speciem reddit; poma per uitrum aspicientibus | 10 |
| multo maiora sunt; columnarum interualla porticus | |
| longior iungit. | |
| Ad ipsum solem reuertere. Hunc, | 10.1 |
| quem toto terrarum orbe maiorem probat ratio, | |
| acies nostra sic contraxit ut sapientes uiri pedalem | |
| esse contenderent; quem uelocissimum omnium | |
| scimus, nemo nostrum moueri uidet, nec ire crede- | 5 |
| remus, nisi appareret isse. Mundum ipsum prae- | |
| cipiti uelocitate labentem et ortus occasusque intra | |
| momentum temporis reuoluentem nemo nostrum | |
| sentit procedere. Quid ergo miraris, si oculi nostri | |
| imbrium stillicidia non separant et ex ingenti spatio | 10 |
| intuentibus minutarum imaginum discrimen interit? | |
| Illud dubium esse nulli potest quin arcus imago | 11.1 |
| solis sit roscida et caua nube concepta. Quod ex hoc | |
| tibi appareat: numquam non aduersa soli est; | |
| sublimis aut humilis, prout ille se submisit aut | |
| sustulit; in contrarium mota, illo enim descendente | 5 |
| altior est, alto depressior. Saepe talis nubes a latere | |
| solis est nec arcum efficit, quia non ex recto imaginem | |
| trahit. | |
| Varietas autem non ob aliam causam fit quam | 12.1 |
| quia pars coloris <a> sole est, pars a nube illa; umor | |
| modo caeruleas lineas, modo uirides, modo purpurae | |
| similes et luteas aut igneas ducit, duobus coloribus | |
| hanc uarietatem efficientibus, remisso et intento. | 5 |
| Sic enim et purpura eodem conchylio non in unum | |
| modum exit; interest quamdiu macerata sit, crassius | |
| medicamentum an aquatius traxerit, saepius mersa | |
| sit et excocta an semel tincta. | |
| Non est ergo | 13.1 |
| mirum si, cum duae res sint, sol et nubes, id est | |
| corpus et speculum, tam multa genera colorum | |
| exprimuntur quam multis generibus possunt ista | |
| incitari aut relanguescere; alius est enim color ex | 5 |
| igneo lumine, alius ex obtunso et leniore. | |
| In aliis | 14.1 |
| rebus uaga inquisitio est, ubi non habemus quod | |
| manu tenere possimus et late coniectura mittenda | |
| est; hic apparet duas causas esse arcus, solem | |
| nubemque, quia nec sereno umquam fit, nec nubilo | 5 |
| ita ut sol lateat; ergo utique ex his est quorum sine | |
| altero non est. |