| Iam nunc illud accedit quod aeque mani- | 1.4.1.1 |
| festum est speculi ratione imaginem reddi, quia | |
| numquam nisi e contrario redditur, id est nisi ex | |
| altera parte stetit quod appareret, ex altera quod | |
| ostendere<t>. Rationes, quae non persuadent sed | 5 |
| cogunt, a geometris afferuntur nec dubium cuiquam | |
| relinquitur quin arcus imago solis sit male expressi | |
| ob uitium figuramque speculi. Nos interim temp- | |
| temus alias probationes quae de plano legi possint. | |
| Inter argumenta sic nascentis arcus pono quod | 2.1 |
| celerrime nascitur. Ingens enim uariumque corpus | |
| intra momentum subtexitur caelo et aeque celeriter | |
| aboletur. Nihil autem tam cito redditur quam a | |
| speculo imago; non enim facit quicquam sed ostendit. | 5 |
| Parianus Artemidorus adicit etiam quale genus | 3.1 |
| nubis esse debeat quod talem soli imaginem reddit. | |
| Si speculum, inquit, concauum feceris, quod sit | |
| sectae pilae pars, si extra medium constiteris, qui- | |
| cumque iuxta te steterint inuersi tibi uidebuntur | 5 |
| et pr<op>iores a te quam a speculo. | |
| Idem, inquit, | 4.1 |
| euenit, cum rotundam et cauam nubem intuemur | |
| a latere, ut solis imago a nube discedat pr<op>iorque | |
| nobis sit et in nos magis conuersa. Color illi igneus | |
| a sole est, caeruleus a nube, ceteri utriusque mix- | 5 |
| turae. |