| Contra haec illa dicuntur. De speculis duae | 1.5.1.1 |
| opiniones sunt. Alii enim in illis simulacra cerni | |
| putant, id est corporum nostrorum figuras a | |
| nostris corporibus emissas ac separatas; alii non | |
| imagines in speculo sed ipsa aspici corpora retorta | 5 |
| oculorum acie et in se rursus reflexa. Nunc nihil | |
| ad rem pertinet quomodo uideamus quodcumque | |
| uidemus; | |
| sed, quae modo <est> imago, similis | 2.1 |
| reddi debet e speculo. Quid autem est tam dissi- | |
| mile quam sol et arcus, in quo neque figura solis | |
| neque color neque magnitudo apparet? Arcus longe | |
| amplior est longeque ea parte qua fulget rubicundior | 5 |
| quam sol, ceteris uero coloribus diuersus. | |
| Deinde, | 3.1 |
| cum uelis speculum inesse aeri, des oportet mihi | |
| eandem leuitatem corporis, eandem aequalitatem, | |
| eundem nitorem. Atqui nullae nubes habent simi- | |
| litudinem speculi; per medias saepe transimus nec | 5 |
| in illis nos cernimus; qui montium summa con- | |
| scendunt, <de>spectant nubem nec tamen imaginem in | |
| illa suam aspiciunt.— | |
| Singula stillicidia singula | 4.1 |
| specula sunt.—Concedo, sed illud nego ex stillicidiis | |
| constare nubem. Habent enim quaedam ex quibus | |
| fieri stillicidia possint, non ipsa. Ne aquam quidem | |
| habet nubes sed materiam futurae aquae. | 5 |
| Conce- | 5.1 |
| damus tibi et guttas innumerabiles nubibus inesse | |
| et illas faciem reddere, non tamen unam omnes | |
| reddunt, sed singulae singulas. Deinde inter se | |
| specula coniunge, in unam imaginem non coibunt, | 5 |
| sed unumquodque in se similitudinem uisae rei | |
| claudet. Sunt quaedam specula ex multis minu- | |
| tisque composita, quibus si unum ostenderis homi- | |
| nem, populus apparet, unaquaque particula faciem | |
| suam exprimente. Haec, cum sint coniuncta et simul | 10 |
| collocata, nihilominus seducunt imagines suas et | |
| ex uno quidem turbam efficiunt, ceterum cateruam | |
| illam non confundunt, sed diremptam in facies | |
| singulas distrahunt. Arcus autem uno circum- | |
| scriptus est ductu, una totius est facies. | 15 |
| —Quid | 6.1 |
| ergo? inquit. Non et aqua rupta fistula sparsa et | |
| remo excussa habere quiddam simile his quos uidemus | |
| in arcu coloribus solet? Verum est, sed non ex hac | |
| causa ex qua tu uideri uis, quia unaquaeque stilla | 5 |
| recipiat imaginem solis. Citius enim cadunt stillae | |
| quam ut concipere imagines possint. Standum est, | |
| ut id quod imitantur excipiant. Quid ergo fit? | |
| Colorem, non imaginem ducunt. Alioquin, ut ait | |
| Nero Caesar disertissime, | 10 |
| Colla Cytheriacae splendent agitata columbae | |
| et uariis coloribus pauonum ceruix, quotiens aliquo | |
| deflectitur, nitet. Numquid ergo dicemus specula | |
| eiusmodi plumas, quarum omnis inclinatio in colores | |
| nouos transit? | 15 |
| Non minus nubes diuersam naturam | 7.1 |
| speculis habent quam aues quas rettuli, et chamae- | |
| leontes, et reliqua animalia quorum color aut ex | |
| ipsis mutatur, cum ira uel cupidine incensa cutem | |
| suam uariant umore suffuso, aut positione lucis, | 5 |
| quam prout rectam uel obliquam receperunt, ita | |
| colorantur. | |
| Quid enim simile speculis habent nubes, | 8.1 |
| cum illa non perluceant, hae transmittant lucem; | |
| illa densa et coacta, hae rarae sint; illa eiusdem | |
| materiae tota, hae e diuersis temere compositae et | |
| ob hoc discordes nec diu cohaesurae? Praeterea | 5 |
| uidemus ortu solis partem quandam caeli rubere, | |
| uidemus nubes aliquando ignei coloris; quid ergo | |
| prohibet, quomodo hunc unum colorem accipiunt | |
| solis occursu, sic multos ab illis trahi, quamuis | |
| non habeant speculi potentiam?— | 10 |
| Modo, inquit, | 9.1 |
| inter argumenta ponebas semper arcum contra | |
| solem excitari, quia ne a speculo quidem imago | |
| redderetur nisi aduerso. Hoc, inquit, commune | |
| nobis est; nam, quemadmodum opponendum est | 5 |
| speculo id cuius in se imaginem transferat, sic, ut | |
| nubes infici possint, ita sol ad hoc apte ponendus est. | |
| Non enim idem facit, undecumque effulsit, et ad | |
| hoc opus est radiorum idoneus ictus. | |
| Haec dicuntur ab his qui uideri uolunt nubem | 10.1 |
| colorari. | |
| Posidonius et hi qui speculari ratione talem effici | |
| iudicant uisum hoc respondent: 'Si ullus esset in | |
| arcu color, permaneret et uiseretur eo manifestius | 5 |
| quo propius; nunc imago arcus, ex longinquo clara, | |
| interit, cum ex uicino uentum est'. | |
| Huic contra- | 11.1 |
| dictioni non consentio, cum ipsam sententiam pro- | |
| bem. Quare? Dicam: quia coloratur quidem nubes, | |
| sed ita ut color eius non undique appareat. Nam | |
| ne ipsa quidem undique apparet; nubem enim nemo | 5 |
| qui in ipsa est uidet. Quid ergo mirum, si color eius | |
| non uidetur ab eo a quo ipsa non uisitur? Atqui | |
| ipsa, quamuis non uideatur, est; ergo et color. Ita | |
| non est argumentum falsi coloris quod apparere | |
| accedentibus desinit. Idem enim in ipsis euenit | 10 |
| nubibus, nec ideo falsae sunt quia non uidentur. | |
| —'Praeterea, cum dicitur tibi nubem sole suffec- | 12.1 |
| tam, non dicitur tibi colorem illum inustum esse | |
| uelut duro corpori et stabili ac manenti, sed ut | |
| fluido et uago et nihil amplius quam breuem speciem | |
| recipienti. Sunt etiam quidam colores qui ex inter- | 5 |
| uallo uim suam ostendunt: purpuram Tyriam, | |
| quo melior est saturiorque, eo altius oportet teneas | |
| ut fulgorem suum teneat. Non tamen ideo non habet | |
| colorem illa, quia, quae optimum habet, non quomo- | |
| documque explicatur ostendit'. | 10 |
| In eadem sententia sum qua Posidonius ut | 13.1 |
| arcum iudicem fieri nube formata in modum concaui | |
| speculi et rotundi, cui forma sit partis e pila secta. | |
| Hoc probari, nisi geometrae adiuuerint, non potest, | |
| qui argumentis nihil dubii relinquentibus docent | 5 |
| solis illam esse effigiem non similem. Neque enim | |
| omnia ad uerum specula respondent. | |
| Sunt quae | 14.1 |
| uidere extimescas, tantam deformitatem corrupta | |
| facie uisentium reddunt, seruata similitudine in | |
| peius; sunt quae cum uideris placere tibi uires tuae | |
| possint, in tantum lacerti crescunt et totius corporis | 5 |
| super humanam magnitudinem habitus augetur; | |
| sunt quae dextras facies ostendant; sunt quae | |
| sinistras; sunt quae detorqueant et uertant. Quid | |
| ergo mirum est eiusmodi speculum in nube quoque | |
| fieri quo solis species uitiosa reddatur? | 10 |