| Inter cetera argumenta et hoc erit quod | 1.6.1.1 |
| numquam maior arcus dimidio circulo apparet et | |
| quod eo minor est quo altior sol . . . [ut ait Vergilius . . . | |
| promittit] | |
| Quare tamen, si imago solis est arcus, | 2.1 |
| longe ipso sole maior apparet? Quia est alicuius | |
| speculi natura talis ut maiora multo qua<e> uidit | |
| ostendat et in portentuosam magnitudinem augeat | |
| formas, alicuius inuicem talis ut minuat. | 5 |
| Illud | 3.1 |
| mihi dic quare in orbem eat facies, nisi orbi redditur? | |
| Dices enim fortasse unde sit illi color uarius; unde | |
| talis figura sit, non dices, nisi aliquod exemplar ad | |
| quod formetur ostenderis. Nullum autem quam | 5 |
| solis est, a quo cum tu quoque fatearis illi colorem | |
| dari, sequitur ut et detur forma. Denique inter me | |
| teque conuenit colores illos quibus caeli regio depin- | |
| gitur a sole esse; illud unum inter nos non conuenit: | |
| tu dicis illum colorem esse, ego uideri. Qui siue est, | 10 |
| siue uidetur, a sole est. Tu non expedies quare color | |
| ille subito desinat, cum omnes fulgores paulatim | |
| discutiantur. | |
| Pro me est et repentina eius facies | 4.1 |
| et repentinus interitus. Proprium enim hoc speculi | |
| est, in quo non per partes struitur quod apparet, | |
| sed statim totum fit. Aeque cito omnis imago abo- | |
| letur in illo quam ponitur; nihil enim aliud ad ista | 5 |
| efficienda uel remouenda opus est quam ostendi et | |
| abduci. Non est ergo propria in ista nube substantia, | |
| nec corpus est sed mendacium, sine re similitudo. | |
| Vis scire hoc ita esse? Desinet arcus, si obtexeris | |
| solem. Oppone, inquam, soli alteram nubem, huius | 10 |
| uarietas interibit. | |
| At maior aliquanto est arcus quam sol. Dixi | 5.1 |
| modo fieri specula quae multiplicent omne corpus | |
| quod imitantur. Illud adiciam omnia per aquam | |
| uidentibus longe esse maiora. Litterae quamuis | |
| minutae et obscurae per uitream pilam aqua plenam | 5 |
| maiores clarioresque cernuntur. Poma formosiora | |
| quam sunt uidentur, si innatant uitro. Sidera ampliora | |
| per nubem aspicienti uidentur, quia acies nostra | |
| in umido labitur nec apprehendere quod uult fide- | |
| liter potest. Quod manifestum fiet, si poculum | 10 |
| impleueris aqua et in id conieceris anulum; nam, | |
| cum in ipso fundo anulus iaceat, facies eius in summa | |
| aqua redditur. | |
| Quicquid uidetur per umorem. | 6.1 |
| longe amplius uero est: quid mirum maiorem reddi | |
| imaginem solis, quae in nube umida uisitur, cum | |
| ex duabus causis hoc accidat? Quia in nube est | |
| aliquid uitro simile quod potest perlucere; est | 5 |
| aliquid et aquae, quam, etiamsi nondum habet, | |
| iam parat, id est iam eius natura est in quam ex | |
| sua uertatur. |