| —Quoniam, inquit, uitri fecisti mentionem, | 1.7.1.1 |
| ex hoc ipso argumentum contra te sumam. Virgula | |
| solet fieri uitrea, stri<a>ta uel pluribus angulis in | |
| modum clauae torosa. Haec, si in transuersum solem | |
| accipit, colorem talem qualis in arcu uideri solet | 5 |
| reddit, ut scias non imaginem hic solis esse, sed | |
| coloris imitationem ex repercussu—. | |
| Primum in hoc argumento multa pro me sunt: | 2.1 |
| quod apparet a sole fieri; quod apparet leue quiddam | |
| esse debere et simile speculo quod solem reper- | |
| cutiat; deinde quod apparet non fieri ullum colorem | |
| sed speciem falsi coloris, qualem, ut dixi, colum- | 5 |
| barum ceruix et sumit et ponit, utcumque deflec- | |
| titur. Hoc autem et in speculo est, cui nullus inditur | |
| color, sed simulatio quaedam coloris alieni. | |
| Unum | 3.1 |
| hoc tantum mihi soluendum est quod non uisitur | |
| in ista uirgula solis imago. Cuius bene exprimendae | |
| capax non est; ita conatur quidem reddere imaginem, | |
| quia leuis est materia et ad hoc habilis, sed non | 5 |
| potest, quia enormiter facta est. Si apta fabricata | |
| foret, totidem redderet soles quot habuisset †inspecto- | |
| res. Quae quia discernuntur inter se nec satis in uicem | |
| speculi nitent, incohant tantum imagines, nec expri- | |
| munt, et ob ipsam uiciniam turbant et in speciem | 10 |
| coloris unius abducunt. |