| At quare arcus non implet orbem, sed | 1.8.1.1 |
| pars dimidia eius uidetur, cum plurimum porrigitur | |
| incuruaturque? Quidam ita opinantur: 'Sol, cum | |
| sit multo altior nubibus, a superiore illas tantum | |
| percutit parte; sequitur ut inferior pars earum non | 5 |
| t<i>ngatur lumine; ergo, cum ab una parte solem | |
| accipiant, unam eius partem imitantur, quae num- | |
| quam dimidia maior est'. | |
| Hoc argumentum parum | 2.1 |
| potens est. Quare? Quia, quamuis sol ex superiore | |
| parte sit, totam tamen percutit nubem; ergo et | |
| tingit. Quidni? cum radios transmittere soleat et | |
| omnem densitatem perrumpere. Deinde contra- | 5 |
| riam rem proposito suo dicunt. Nam, si superior | |
| est sol et ideo superiori tantum parti nubium affun- | |
| ditur, numquam terra tenus descendet arcus; atqui | |
| usque in humum demittitur. | |
| Praeterea numquam | 3.1 |
| non contra solem arcus est. Nihil autem ad rem | |
| pertinet supra infraue sit, quia totum quod contra | |
| est latus uerberatur. Deinde aliquando arcum et | |
| occidens facit. Tum certe ex inferiore parte nubes | 5 |
| ferit terris propinquus; atqui et tunc dimidia pars | |
| est, quamuis solem nubes ex humili et sordido acci- | |
| piant. | |
| Nostri, qui sic in nube quomodo in speculo | 4.1 |
| lumen uolunt reddi, nubem cauam faciunt et sectae | |
| pilae partem, quae non potest totum orbem reddere, | |
| quia ipsa pars orbis est. Proposito accedo, argu- | |
| mento non consentio. Nam, si in concauo speculo | 5 |
| tota facies oppositi orbis exprimitur, et in semiorbe | |
| nihil prohibet totam aspici pilam. | |
| Etiamnunc | 5.1 |
| diximus circulos apparere soli lunaeque in simili- | |
| tudinem arcus circumdatos; quare ille circulus iun- | |
| gitur, in arcu numquam? Deinde quare semper | |
| concauae nubes solem accipiunt, non aliquando | 5 |
| planae et tumentes? | |
| Aristoteles ait post autumnale aequinoctium | 6.1 |
| qualibet hora diei arcum fieri; aestate non fieri, | |
| nisi aut incipiente aut inclinato die. Cuius rei causa | |
| manifesta est. Primum, quia media diei parte sol | |
| calidissimus nubes euincit nec potest imaginem | 5 |
| suam ab his recipere quas scindit. At matutino | |
| tempore aut uergens in occasum minus habet uirium; | |
| ideo a nubibus sustineri et repercuti potest. | |
| Deinde, | 7.1 |
| cum arcum facere non soleat nisi aduersus his in | |
| quibus facit nubibus, cum breuiores dies sunt, semper | |
| obliquus est; itaque qualibet diei parte, etiam cum | |
| altissimus est, habet aliquas nubes quas ex aduerso | 5 |
| ferire possit. At temporibus aestiuis super nostrum | |
| uerticem fertur; itaque medio die excelsissimus | |
| terras rectiore aspicit linea quam ut ullis nubibus | |
| possit occurri; omnes enim sub se tunc habet. | |
| Ut ait Vergilius noster, | 8.1 |
| et bibit ingens arcus, | |
| cum aduentat imber. Sed non easdem, undecumque | |
| apparuit, minas affert. A meridie ortus magnam | |
| uim aquarum uehet; uinci enim non potuerunt | 5 |
| ualentissimo sole, tantum illis est uirium. Si circa | |
| occasum refulsit, rorabit et leuiter impluet. Si ab | |
| ortu circaue surrexit, serena promittit. |