| Quare quaedam aquae caleant, quaedam | 3.24.1.1 |
| etiam ferueant in tantum ut non possint esse usui, | |
| nisi aut in aperto euanuerunt aut mixtura frigidae | |
| intepuerunt, plures causae redduntur. Empedocles | |
| existimat ignibus quos multis locis terra opertos | 5 |
| tegit aquam calescere, si subiecti sunt <ei> solo per | |
| quod aquis transcursus est. | |
| Facere solemus dra- | 2.1 |
| cones et miliaria et complures formas in quibus aere | |
| tenui fistulas struimus per decliue circumdatas, | |
| ut saepe eundem ignem ambiens aqua per tantum | |
| fluat spatii quantum efficiendo calori sat est; frigida | 5 |
| itaque intrat, effluit calida. | |
| Idem sub terra Empe- | 3.1 |
| docles existimat fieri, quem non falli crede <Baianis>, | |
| quibus balnearia sine igne calefiunt. Spiritus in illa | |
| feruens loco aestua<ri>i infunditur; hic per tu<b>os | |
| lapsus non aliter quam igne subdito parietes et uasa | 5 |
| balnei calefacit; omnis denique frigida transitu | |
| mutatur in calidam nec trahit saporem e uapora<r>io, | |
| quia clausa praelabitur. | |
| Quidam existimant per | 4.1 |
| loca sulphure plena uel nitro euntes aquas calorem | |
| beneficio materiae per quam fluunt trahere. Quod | |
| ipso odore gustuque testantur; reddunt enim quali- | |
| tatem eius qua caluere materiae. Quod ne accidere | 5 |
| mireris, uiuae calci aquam infunde, feruebit. |