| Quaedam aquae mortiferae sunt nec odore | 3.25.1.1 |
| notabiles nec sapore. Circa Nonacri<n> in Arcadia | |
| Styx appellata ab incolis aduenas fallit, quia non | |
| facie, non odore suspecta est, qualia sunt magnorum | |
| artificum uenena quae deprehendi nisi morte non | 5 |
| possunt. Haec autem de qua paulo ante rettuli | |
| aqua summa celeritate corrumpit, nec remedio | |
| locus est, quia protinus hausta duratur nec aliter | |
| quam gypsum sub umore constringitur et alligat | |
| uiscera. | 10 |
| Est aeque noxia aqua in Thessalia circa | 2.1 |
| Tempe, quam et fera et pecus omne deuitat. Per | |
| ferrum et aes exit, tanta uis illi est etiam dura mor- | |
| dendi; ne arbusta quidem ulla alit, herbas necat. | |
| Quibusdam fluminibus uis inest mira; alia enim | 3.1 |
| sunt quae pota inficiunt greges ouium intraque | |
| certum tempus quae fuere nigra, albam ferunt | |
| lanam, quae albae uenerant nigrae abeunt. Hoc | |
| in Boeotia amnes duo efficiunt, quorum alteri ab | 5 |
| effectu Melas nomen est; uterque ex eodem lacu | |
| exeunt diuersa facturi. | |
| In Macedonia quoque, ut | 4.1 |
| ait Theophrastus, qui facere albas oues uolunt, <ad | |
| Haliacmonem> adducunt; quem ut diutius potauere, | |
| non aliter quam infectae mutantur. At si illis lana | |
| opus fuit pulla, paratus gratuitus infector est: ad | 5 |
| Peneion eundem gregem appellunt. Auctores bonos | |
| habeo esse in Galatia flumen quod idem in omnibus | |
| efficiat, esse in Cappadocia quo poto equis, nec ulli | |
| praeterea animali, color mutetur et spargatur albo | |
| cutis. | 10 |
| Quosdam lacus esse qui nandi imperitos | 5.1 |
| ferant notum est; erat in Sicilia, est adhuc in Syria | |
| stagnum in quo natant lateres et mergi proiecta non | |
| possunt, licet grauia sint. Huius rei palam causa est. | |
| Quamcumque uis rem expende et contra aquam | 5 |
| statue, dummodo utriusque par sit modus; si aqua | |
| grauior est, leuiorem rem quam ipsa est fert et tanto | |
| supra se extollet quanto erit leuior; grauiora de- | |
| scendent. At si aquae et eius rei quam contra pensabis | |
| par pondus erit, nec pessum ibit nec extabit, sed | 10 |
| exaequabitur aquae et natabit quidem sed paene | |
| mersa ac nulla eminens parte. | |
| Hoc est cur quaedam tigna supra aquam paene | 6.1 |
| tota efferantur, quaedam ad medium submissa | |
| sint, quaedam ad aequilibrium aquae descendant. | |
| Namque, cum utriusque pondus par est, neutra res | |
| alteri cedit; grauiora descendunt; leuiora gestantur. | 5 |
| Graue autem et leue est, non aestimatione nostra, | |
| sed comparatione eius quo uehi debet. | |
| Itaque, | 7.1 |
| ubi aqua grauior est hominis corpore aut sax<o>, non | |
| sinit id quo non uincitur mergi; sic euenit ut in | |
| quibusdam stagnis ne lapides quidem pessum eant. | |
| De solidis et duris loquor. Sunt enim multi pumi- | 5 |
| cosi et leues, ex quibus quae constant insulae in | |
| <Ly>dia natant; Theophrastus est auctor. | |
| Ipse ad | 8.1 |
| Cutil<i>as natantem insulam <uidi>, et alia in Vadi- | |
| <mon>is lacu uehitur,—lacus in Sta<tonien>si est—. | |
| Cutil<i>arum insula et arbores habet et herbas nutrit; | |
| tamen aqua sustinetur et in hanc atque illam partem | 5 |
| non uento tantum sed aura compellitur, nec umquam | |
| illi per diem ac noctem uno loco statio est; adeo | |
| mouetur leui flatu. | |
| Huic duplex causa est: aquae | 9.1 |
| grauitas medicatae et ob hoc ponderosae, et ipsius | |
| insulae materia uectabilis, quae non est corporis | |
| solidi, quamuis arbores alat. Fortasse enim leues | |
| truncos frondesque in lacu sparsas pinguis umor | 5 |
| apprehendit ac uinxit. | |
| Itaque, etiam si qua in | 10.1 |
| illa saxa sunt, inuenies exesa et fistulosa, qualia | |
| sunt quae duratus umor efficit, utique circa medica- | |
| torum fontium riuos, ubi purgamenta aquarum co- | |
| <a>luerunt et spuma solidatur. Necessario leue est quod | 5 |
| ex uentoso inanique concretum est. | |
| Quorundam | 11.1 |
| causa non potest reddi: quare aqua Nilotica fecun- | |
| diores feminas faciat, adeo ut quarundam uiscera | |
| longa sterilitate praeclusa ad conceptum relaxauerit; | |
| quare quaedam in Lycia aquae conceptum feminarum | 5 |
| custodiant, quas solent petere quibus parum tenax | |
| uulua est,—quod ad me attinet, pono ista inter | |
| temere uulgata—. Creditum est quasdam aquas | |
| scabiem afferre corporibus, quasdam uit<i>liginem et | |
| foedam ex albo uarietatem, siue infusa, siue pota | 10 |
| sit; quod uitium dicunt habere aquam ex rore | |
| collectam. | |
| Quis non grauissimas esse aquas credat | 12.1 |
| quae in crystallum coeunt? Contra autem est. | |
| Tenuissimis enim hoc euenit, quas frigus ob ipsam | |
| tenuitatem facillime gelat. Unde autem fiat eius- | |
| modi lapis, apud Graecos ex ipso nomine apparet; | 5 |
| κρύσταλλον enim appellant aeque hunc perlucidum | |
| lapidem quam illam glaciem ex qua fieri lapis creditur. | |
| Aqua enim caelestis minimum in se terreni habens, | |
| cum induruit, longioris frigoris pertinacia spissatur | |
| magis ac magis, donec omni aere excluso in se tota | 10 |
| compressa est, et umor qui fuerat lapis effectus est. |