| Aestate quaedam flumina augentur, ut | 3.26.1.1 |
| Nilus, cuius alias ratio reddetur. Theophrastus est | |
| auctor in Ponto quoque quosdam amnes crescere | |
| tempore aestiuo. Quattuor esse iudicant causas: | |
| aut quia tunc maxime in umorem mutabilis terra | 5 |
| sit; aut quia maiores in remoto imbres sint, quorum | |
| aqua per secretos cuniculos reddita tacite suffun- | |
| ditur; | |
| tertia, si crebrioribus uentis ostium caeditur | 2.1 |
| et reuerberatus fluctu amnis resistit,—qui crescere | |
| uidetur, quia non effunditur—; quarta siderum | |
| ratio est. Haec enim quibusdam mensibus magis | |
| urgent et exhauriunt flumina. Cum longius reces- | 5 |
| serunt, minus consumunt atque trahunt; ita, quod | |
| impendio solebat, id incremento accidit. | |
| Quaedam | 3.1 |
| flumina palam in aliquem specum decidunt et sic | |
| ex oculis auferuntur. Quaedam consumuntur pau- | |
| latim et intercidunt; eadem ex interuallo reuertuntur | |
| recipiuntque et nomen et cursum. Causa manifesta | 5 |
| est: sub terra ua<cat> locus; omnis autem natura | |
| umor ad inferius et ad inane defertur. Illo itaque | |
| recepta flumina cursus egere secreto, sed, cum | |
| primum aliquid solidi quod obstaret occurrit, | |
| perrupta parte quae minus ad exitum repugnauit, | 10 |
| repetiere cursum suum. | |
| Sic, ubi terreno Lycus est potatus hiatu, | 4.1 |
| Existit procul hinc alioque renascitur ore. | |
| Sic modo combibitur, tacito modo gurgite lapsus | |
| Redditur Argolicis ingens Erasinus in undis. | |
| Idem et in Oriente Tigris facit; absorbetur et desi- | 5 |
| deratus diu tandem longe remoto loco, non tamen | |
| dubius an idem sit, emergit. | |
| Quidam fontes certo tempore purgamenta eiectant, | 5.1 |
| ut Arethusa in Sicilia quinta quaque aestate per | |
| Olympia. Inde opinio est Alpheon ex Achaia eo usque | |
| penetrare et agere sub mari cursum nec ante quam | |
| in Syracusano litore emergere, ideoque his diebus | 5 |
| quibus Olympia sunt uictimarum stercus secundo | |
| traditum flumini illic redundare. | |
| Hoc et a te credi- | 6.1 |
| tum est, ut in prima parte <dixi>, Lucili carissime, | |
| et a Vergilio, qui alloquitur Arethusam: | |
| Sic tibi, cum fluctus subter labere Sicanos, | |
| Doris amara suas non intermisceat undas. | 5 |
| Est in Chersoneso Rhodiorum fons qui post magnum | |
| interuallum temporis foeda quaedam turbidus ex | |
| intimo fundat, donec liberatus eliquatusque est. | |
| Hoc quibusdam locis fontes faciunt, ut non tantum | 7.1 |
| lutum sed folia testasque et quicquid putre iacuit | |
| expellant. Vbique autem facit mare, cui haec natura | |
| est ut omne immundum stercorosumque litoribus | |
| impingat. Quaedam uero partes maris certis tempo- | 5 |
| ribus hoc faciunt, ut circa Messenen et Mylas fim<o> | |
| quiddam simile turbulenta <aequinoctii> <uice> mare | |
| profert feruetque et aestuat non sine colore foedo, | |
| unde illic stabulare Solis boues fabula est. | |
| Sed | 8.1 |
| difficilis ratio est quorundam, utique ubi tempus | |
| eius rei de qua quaeritur <non> inobseruatum sed | |
| incertum est; itaque proxima quidem inueniri | |
| et uicina non potest causa. Ceterum publica est | 5 |
| illa: omnis aquarum stantium clausarumque natura | |
| se purgat. Nam in his quibus cursus est non possunt | |
| uitia consistere, quae secunda uis defert et exportat; | |
| illae quae non emittunt quicquid insedit magis | |
| minusue aestuant. Mare uero cadauera stramen- | 10 |
| taque et naufragorum reliqua similia ex intimo trahit, | |
| nec tantum tempestate fluctuque sed tranquillum | |
| quoque placidumque purgatur. |