Sed monet me locus ut quaeram, cum 3.27.1.1
fatalis dies diluuii uenerit, quemadmodum magna
pars terrarum undis obruatur; utrum oceani uiribus
fiat et externum in nos pelagus exurgat, an crebri
sine intermissione imbres et elisa aestate hiems per- 5
tinax immensam uim aquarum ruptis nubibus deiciat,
an flumina tellus largius fundat aperiatque fontes
nouos, an non sit una tanto malo causa sed omnis
ratio consentiat et simul imbres cadant, flumina
increscant, maria sedibus suis excita procurrant et 10
omnia uno agmine ad exitium humani generis
incumbant.
Ita est. Nihil difficile naturae est, 2.1
utique ubi in finem sui properat. Ad originem rerum
parce utitur uiribus dispensatque se incrementis
fallentibus; subito ad ruinam toto impetu uenit.
Quam longo tempore opus est ut conceptus ad puer- 5
perium perduret infans; quantis laboribus tener
educatur; quam diligenti nutrimento obnoxium
nouissime corpus adolescit! At quam nullo negotio
soluitur! Vrbes constituit aetas, hora dissoluit;
momento fit cinis, diu silua; magna tutela stant ac 10
uigent omnia, cito ac repente dissiliunt.
Quicquid 3.1
ex hoc statu rerum natura flexerit, in exitium morta-
lium satis est. Ergo, cum affuerit illa necessitas
temporis, multas simul fata causas mouent. Neque
enim sine concussione mundi tanta mutatio est, 5
ut quidam putant, inter quos Fabianus est.
Primo 4.1
immodici cadunt imbres et sine ullis solibus triste
nubilo caelum est nebulaque continua et ex umido
spissa caligo numquam exiccantibus uentis. Inde
uitium satis est, segetum sine fruge surgentium 5
marcor. Tunc corruptis quae seruntur manu palustris
omnibus campis herba succrescit.
Mox iniuriam 5.1
et ualidiora sensere. Solutis quippe radicibus arbusta
procumbunt et uitis atque omne uirgultum non
tenetur solo, quod molle fluidumque est. Iam nec
gramina aut pabula laeta aquis sustinet. Fame 5
laboratur et manus ad antiqua alimenta porrigitur;
qua ilex est et quercus excutitur et quaecumque
in arduis arbor commissura astricta lapidum stetit.
Labant ac madent tecta et, in imum usque receptis 6.1
aquis, fundamenta desidunt ac tota humus stagnat.
Frustra titubantium fultura temptatur; omne enim
firmamentum in lubrico figitur et lutosa humo;
nihil stabile est. 5
Postquam magis magisque ingruunt 7.1
nimbi et congestae saeculis tabuerunt niues, deuo-
lutus torrens altissimis montibus rapit siluas male
haerentes et saxa resolutis remissa compagibus
rotat, abluit uillas et intermixtos dominis greges 5
deuehit; uulsisque minoribus tectis quae in transitu
abduxit, tandem in maiora uiolentus aberrat, urbes
et imp<ac>tos trahit moenibus suis populos, ruinam
an naufragium querantur incertos,—adeo simul
et quod opprimeret et quod mergeret uenit—. 10
Auctus deinde processu aliquo<t> in se torrentibus
raptis plana passim populatur; nouissime in materia
magna gentium <cadaueribus> onustus diffunditur.
Flumina uero suapte natura uasta et tempestatibus 8.1
rapida alueos reliquerunt. Quid tu esse Rhodanum,
quid putas Rhenum atque Danuuium, quibus torrens
etiam in canali suo cursus est, cum superfusi nouas
sibi fecere ripas ac scissa humo simul excessere alueo? 5
Quanta cum praecipitatione uoluuntur, ubi per 9.1
campestria fluens Rhenus ne spatio quidem langui<t>,
sed latissimas uelut per angustum aquas imp<u>lit;
cum Danuuius non iam radices nec media montium
stringit, sed iuga ipsa sollicitat ferens secum made- 5
facta montium latera rupesque disiectas et magnarum
promontoria regionum, quae fundamentis laboran-
tibus a continenti recesserunt, deinde non inue-
niens exitum—omnia enim ipse sibi praecluserat—,
in orbem redit, ingentemque terrarum ambitum atque 10
urbium uno uertice inuoluit!
  Interim permanent imbres, fit caelum grauius 10.1
ac sic diu malum ex malo colligit. Quod olim fuerat
nubilum, nox est et quidem horrida ac terribilis
intercursu luminis diri. Crebra enim micant fulmina,
procellaeque quatiunt mare tunc primum auctum 5
fluminum accessu et sibi angustum. Iam enim pro-
mouet litus nec continetur suis finibus; sed prohi-
bent exire torrentes aguntque fluctum retro. Pars
tamen maior ut maligno ostio retenta restagnat et
agros in formam unius laci redigit. 10
Iam omnia, 11.1
qua prospici potest, aquis obsidentur; omnis tumulus
in profundo latet et immensa ubique altitudo est.
Tantum in summis montium iugis uada sunt;
in ea excelsissima cum liberis coniugibusque fugerunt 5
actis ante se gregibus. Dire<m>ptum inter miseros
commercium ac transitus, quoniam, quicquid sub-
missius erat, id unda compleuit.
Editissimis 12.1
quibusque adhaerebant reliquiae generis humani,
quibus in extrema perductis hoc unum solacio fuit
quod transierat in stuporem metus. Non uacabat
timere mirantibus, nec dolor quidem habebat locum; 5
quippe uim suam perdit in eo qui ultra sensum mali
miser est.
  Ergo insularum modo eminent 13.1
    montes et sparsas Cycladas augent,
ut ait ille poetarum ingeniosissimus egregie. Sicut
illud pro magnitudine rei dixit
    Omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto, 5
ni tantum impetum ingenii et materiae ad pueriles
ineptias reduxisset:
    Nat lupus inter oves, fuluos uehit unda leones.
Non est res satis sobria lasciuire deuorato orbe 14.1
terrarum. Dixit ingentia et tantae confusionis
imaginem cepit, cum dixit:
    Expatiata ruunt per apertos flumina campos,
    . . . . . pressaeque labant sub gurgite turres. 5
magnifice haec, si non curauerit quid oues et lupi
faciant. Natari autem in diluuio et in illa rapina
potest? aut non eodem impetu pecus omne quo
raptum erat mersum est?
Concepisti imaginem 15.1
quantam debebas, obrutis omnibus terris caelo
ipso in terram ruente. Perfer. Scies quid deceat, si
cogitaueris orbem terrarum natare.