| Nunc ad propositum reuertamur. | 3.28.1.1 |
| Sunt qui existiment immodicis imbribus uexari | |
| terras posse, non obrui; magno impetu magna ferienda | |
| sunt. Faciet pluuia segetes malas, fructum grando | |
| decutiet, intumescent riuis flumina, sed resident. | 5 |
| Quibusdam placet moueri mare et illinc causam | 2.1 |
| tantae cladis accersere. Non potest torrentium aut | |
| imbrium aut fluminum iniuria fieri tam grande | |
| naufragium. Vbi instat illa pernicies mutarique | |
| humanum genus placuit, fluere assiduos imbres et | 5 |
| non esse modum pluuiis concesserim, suppressis | |
| aquilonibus et flatu sicciore austris nubes et amnes | |
| abundare. Sed adhuc in damna profectum est: | |
| Sternuntur segetes et deplorata colonis | |
| Vota iacent longique perit labor irritus anni. | 10 |
| Non laedi terrae debent sed abscondi. Itaque, | 3.1 |
| cum per ista prolusum est, crescunt maria, sed super | |
| solitum, et fluctum ultra extremum tempestatis | |
| maximae uestigium mittunt. Deinde, a tergo uentis | |
| surgentibus, ingens aequor euoluunt, quod longe a | 5 |
| conspectu ueteris litoris frangitur. Deinde, ubi litus | |
| bis terque prolatum est et pelagus in alieno constitit, | |
| uelut amoto malo, comminus procurrit aestus ex | |
| imo recessu maris. | |
| Nam, ut aeris, ut aetheris, | 4.1 |
| sic huius elementi larga materia est multoque in | |
| abdito plenior. Haec fatis mota, non aestu,—nam | |
| aestus fati ministerium est—, attollit uasto sinu | |
| fretum agitque ante se. Deinde in miram altitu- | 5 |
| dinem erigitur et illis tutis hominum receptaculis | |
| superest. Nec id aquis arduum est, quoniam aequo | |
| terris fastigio ascend<unt>. | |
| Si quis excelsa perlibret, | 5.1 |
| maria paria sunt. Nam par undique sibi ipsa tellus | |
| est,—caua eius et plana exiguo inferiora sunt, | |
| sed istis adeo in rotundum orbis aequatus est—; | |
| in parte autem eius et maria sunt, quae in unius | 5 |
| aequalitatem pilae coeunt. Sed, quemadmodum | |
| campos intuentem quae paulatim deuexa sunt | |
| fallunt, sic non intellegimus curuaturas maris | |
| et uidetur planum quicquid apparet; <ut> illud aequale | |
| terris est ideoque, ut effluat, non magna mole tollen- | 10 |
| dum: satis est illi, ut supra paria ueniat, leuiter | |
| exurgere. Nec a litore, ubi inferius est, sed a medio, | |
| ubi ille cumulus est, defluit. | |
| Ergo, ut solet aestus | 6.1 |
| aequinoctialis sub ipsum lunae solisque coitum | |
| omnibus aliis maior undare, sic hic qui ad occupandas | |
| terras emittitur, solitis maximisque uiolentior, plus | |
| aquarum trahit nec, antequam supra cacumina | 5 |
| eorum quos perfusurus est montium creuit, deuol- | |
| uitur. Per centena milia quibusdam locis aestus | |
| excurrit innoxius et ordinem seruat; ad mensuram | |
| enim crescit iterumque decrescit. | |
| At illo tempore | 7.1 |
| solutus legibus sine modo fertur. Qua ratione? | |
| inquis. Eadem qua conflagratio futura est. Vtrumque | |
| fit, cum deo uisum ordiri meliora, uetera finiri. | |
| Aqua et ignis terrenis dominantur; ex his ortus, | 5 |
| ex his interitus est. Ergo, quandoque placuere res | |
| nou<ae> mundo, sic in nos mare emittitur desuper, ut | |
| feruor ignisque cum aliud genus exitii placuit. |