| Berosos, qui Belum interpretatus est, | 3.29.1.1 |
| ait ista cursu siderum fieri. Adeo quidem affirmat | |
| ut conflagrationi atque diluuio tempus assignet. | |
| Arsura enim terrena contendit, quandoque omnia | |
| sidera quae nunc diuersos agunt cursus in Cancrum | 5 |
| conuenerint, sic sub eodem posita uestigio ut recta | |
| linea exire per orbes omnium possit; inundationem | |
| futuram, cum eadem siderum turba in Capricornum | |
| conuenerit. Illic solstitium, hic bruma conficitur; | |
| magnae potentiae signa, quando in ipsa mutatione | 10 |
| anni momenta sunt. | |
| Quidam existimant terram quoque concuti et | |
| dirupto solo noua fluminum capita detegere, quae | |
| amplius ut e pleno profundant. | |
| Et istas ego | 2.1 |
| receperim causas,—neque enim ex uno est tanta | |
| pernicies,—et illam quae in conflagratione nostris | |
| placet hoc quoque transferendam puto: siue anima<l> | |
| est mundus, siue corpus natura gubernabile, ut | 5 |
| arbores, ut sata, ab initio eius usque ad exitum quic- | |
| quid facere quicquid pati debeat, inclusum est. | |
| Vt in semine omnis futuri hominis ratio compre- | 3.1 |
| hensa est et legem barbae canorumque nondum natus | |
| infans habet,—totius enim corporis et sequentis | |
| actus in paruo occultoque liniamenta sunt,—sic | |
| origo mundi non minus solem et lunam et uices | 5 |
| siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur | |
| terrena continuit. In his fuit inundatio, quae non | |
| secus quam hiems, quam aestas, lege mundi uenit. | |
| Itaque non pluuia istud fiet, sed pluuia quoque; | 4.1 |
| non incursu maris, <sed> maris quoque incursu; | |
| non terrae motu, sed terrae quoque motu. Omnia | |
| adiuuabunt naturam, ut naturae constituta pera- | |
| gantur. Maximam tamen causam ad se inundandam | 5 |
| terra ipsa praestabit, quam diximus esse mutabilem | |
| et solui in umorem. | |
| Ergo, quandoque erit terminus | 5.1 |
| rebus humanis, cum partes eius interire debuerint | |
| aboleriue funditus totae ut de integro totae rudes | |
| innoxiaeque generentur nec supersit in deteriora prae- | |
| ceptor, plus umoris quam semper fuit fiet. Nunc | 5 |
| enim elementa ad id quod debetur pensa sunt; | |
| aliquid oportet alteri accedat, ut quae libramento | |
| stant inaequalitas turbet. Accedet umori. Nunc enim | |
| habet quo ambiat terras, non quo obruat; quicquid | |
| illi adieceris, necesse est in alienum locum exundet. | 10 |
| Vide ergo ne terra debeat minu<i>, ut ualidiori infirma | 6.1 |
| succumbat. Incipiet ergo putrescere, dehinc laxata | |
| ire in umorem et assidua tabe defluere. Tunc exilient | |
| sub montibus flumina ipsosque impet<u> quatient; | |
| inde ora <n>acta manabunt. | 5 |
| Solum omne aquas | 7.1 |
| reddet; summi scaturient montes. Quemadmodum | |
| in morbum transeunt sana et ulceri uicina consen- | |
| tiunt, ut quaeque proxima terris fluentibus fuerint, | |
| ipsa eluentur stillabuntque, deinde decurrent et, | 5 |
| hiante pluribus locis saxo, fretum saliet et maria | |
| inter se componet. Nihil erunt Adria, nihil Siculi | |
| aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla; | |
| omnes nouum mare fabulas obruet et hic qui terras | |
| cingit oceanus extrema sortitus ueniet in medium. | 10 |
| Quid ergo est? Nihilominus tenebit alienos menses | 8.1 |
| hiems, aestas prohibebitur, et quodcumque terras | |
| sidus exiccat compresso ardore cessabit. Peribunt | |
| tot nomina, Caspium et Rubrum mare, Ambracii | |
| et Cretici sinus, Propontis et Pontus; peribit omne | 5 |
| discrimen; confundetur quicquid in suas partes | |
| natura digessit. Non muri quemquam, non turres | |
| tuebuntur. Non proderunt templa supplicibus nec | |
| urbium summa, quippe fugientes unda praeue- | |
| niet et ex ipsis arcibus deferet. | 10 |
| Alia ab occasu, | 9.1 |
| alia ab oriente concurrent. Vnus humanum genus | |
| condet dies; quicquid tam longa fortunae indul- | |
| gentia excoluit, quicquid supra ceteros extulit, | |
| nobilia pariter atque adornata magnarumque gentium | 5 |
| regna pessundabit. |