| Sunt omnia, ut dixi, facilia naturae, | 3.30.1.1 |
| utique <quae> a primo facere constituit, ad quae | |
| non subito sed ex denuntiato uenit. Iam autem a | |
| primo die mundi, cum in hunc habitum ex informi | |
| unitate discederet, quando mergerentur terrena | 5 |
| decretum est; et, ne sit quandoque uelut in nouo | |
| opere dura molitio, olim ad hoc maria se exercent. | |
| Non uides ut fluctus in litora tamquam exiturus | 2.1 |
| incurrat? Non uides ut aestus fines suos transeat | |
| et in possessionem terrarum mare inducat? Non | |
| uides ut illi perpetua cum claustris suis pugna sit? | |
| Quid porro? Istinc unde tantum tumultum uides | 5 |
| metus est, e mari et magno spiritu erumpentibus | |
| fluuiis? | |
| Vbi non umorem natura disposuit, ut | 3.1 |
| undique nos, cum uoluisset, aggredi posset? Mentior, | |
| nisi eruentibus terram umor occurrit et, quotiens | |
| nos aut auaritia defodit aut aliqua causa penetrare | |
| altius cogit, eruendi finis aliquando est. Adice quod | 5 |
| immanes sunt in abdito lacus et multum maris | |
| conditi, multum fluminum per operta labentium. | |
| Vndique ergo erit causa diluuio, cum aliae aquae | 4.1 |
| subterfluant terras, aliae circumfluant, quae diu | |
| coercitae uincent et amnes amnibus iungent, palu- | |
| dibus stagna. Omnium tunc mare ora fontium imple- | |
| bit et maiore hiatu soluet. Quemadmodum corpora | 5 |
| nostra ad egestum uenter exhaurit, quemadmodum | |
| in sudorem eunt uires, ita tellus liquefiet et, aliis | |
| causis quiescentibus, intra se quo mergatur inueniet. | |
| Sed magis omnia coitura crediderim. | |
| Nec longa erit mora exitii. Temptatur diuelli- | 5.1 |
| turque concordia. Cum semel aliquid ex hac idonea | |
| diligentia remiserit mundus, statim undique ex | |
| aperto et abdito, superne, ab infimo, aquarum fiet | |
| irruptio. | 5 |
| Nihil est tam uiolentum, tam incontinens | 6.1 |
| sui, tam contumax infestumque retinentibus quam | |
| magna uis undae; utetur libertate permissa et, | |
| iubente natura, quae scindit circuitque complebit. | |
| Vt ignis diuersis locis ortus cito miscet incendium | 5 |
| flammis coire properantibus, sic momento se redun- | |
| dantia pluribus locis maria committent. | |
| Nec ea semper licentia undis erit sed, peracto | 7.1 |
| exitio generis humani extinctisque pariter feris, in | |
| quarum homines ingenia transierant, iterum aquas | |
| terra sorbebit, terra pelagus stare aut intra terminos | |
| suos furere coget, et reiectus e nostris sedibus in | 5 |
| sua secreta pelletur oceanus, et antiquus ordo | |
| reuocabitur. | |
| Omne ex integro animal g<ener>abitur | 8.1 |
| dabiturque terris homo inscius scelerum et melio- | |
| ribus auspiciis natus. | |
| Sed illis quoque innocentia non durabit, nisi dum | |
| noui sunt. Cito nequitia subrepit. Virtus difficilis | 5 |
| inuentu est, rectorem ducemque desiderat; etiam | |
| sine magistro uitia discuntur. |