| [LIBER QVARTVS A] | |
| LIBER OCTAVVS | |
| <DE NILO> | |
| Delectat te, quemadmodum scribis, | 4a.pr.1.1 |
| Lucili uirorum optime, Sicilia et officium procura- | |
| tionis otiosae, delectabitque, si continere id intra | |
| fines suos uolueris nec efficere imperium quod est | |
| procuratio. Facturum hoc te non dubito; scio quam | 5 |
| sis ambitioni alienus, quam familiaris otio et litteris. | |
| Turbam rerum hominumque desiderent qui se pati | |
| nesciunt; tibi tecum optime conuenit. | |
| Nec est | 2.1 |
| mirum paucis istud contingere: imperiosi nobis ac | |
| molesti sumus; modo amore nostri, modo taedio | |
| laboramus; infelicem animum nunc superbia infla- | |
| mus, nunc cupiditate distendimus; alias uoluptate | 5 |
| lassamus, alias sollicitudine exurimus; quod est | |
| miserrimum, numquam sumus singuli. Necesse est | |
| itaque assidua sit in tam magno uitiorum contu- | |
| bernio rixa. | |
| Fac ergo, mi Lucili, quod facere con- | 3.1 |
| suesti; a turba te, quantum potes, separa, ne adula- | |
| toribus latus praebeas. Artifices sunt ad captandos | |
| superiores; par illis, etiamsi bene caueris, non eris. | |
| Sed, mihi crede, proditioni, si capieris, ipse te trades. | 5 |
| Habent hoc in se naturale blanditiae: etiam cum | 4.1 |
| reiciuntur placent. Saepe exclusae nouissime reci- | |
| piuntur; hoc enim ipsum imputant quod repelluntur, | |
| et subigi ne contumelia quidem possunt. Incredi- | |
| bile est quod dicturus sum, sed tamen uerum: ea | 5 |
| maxime quisque patet, qua petitur. Fortasse enim | |
| ideo, quia patet, petitur. | |
| Sic ergo formare ut scias | 5.1 |
| non posse te consequi ut sis impenetrabilis; cum omnia | |
| caueris, per ornamenta f<er>ieris. Alius adulatione | |
| clam utetur, parce; alius ex aperto, palam, rusti- | |
| citate simulata, quasi simplicitas illa, non ars sit. | 5 |
| Plancus, artifex ante Villeium maximus, aiebat | |
| non esse occulte nec ex dissimulato blandiendum. | |
| 'Perit, inquit, procari, si latet.' | |
| Plurimum adu- | 6.1 |
| lator, cum deprehensus est, proficit; plus etiam- | |
| nunc, si obiurgatus est, si erubuit. Futuros multos | |
| in persona tua Plancos cogita, et hoc non esse reme- | |
| dium tanti mali, nolle laudari. Crispus Passienus, | 5 |
| quo ego nil cognoui subtilius in omnibus quidem | |
| rebus, maxime in distinguendis et curandis uitiis, | |
| saepe dicebat adulationi <nos> non claudere ostium, | |
| sed <o>perire, et quidem sic quemadmodum opponi | |
| amicae solet, quae, si impulit, grata est; gratior, | 10 |
| si effregit. | |
| Demetrium egregium uirum memini | 7.1 |
| dicere cuidam libertino potenti facilem sibi esse ad | |
| diuitias uiam, quo die paenituisset bonae mentis. | |
| 'Nec inuidebo, inquit, uobis hac arte, sed docebo | |
| eos quibus quaesito opus est quemadmodum non | 5 |
| dubiam fortunam maris, non emendi uendendique | |
| litem subeant, non incertam fidem ruris, incertiorem | |
| fori temptent, quemadmodum non solum facili sed | |
| etiam hilari uia pecuniam faciant gaudentesque | |
| despolient. | 10 |
| Te, inquit, longiorem Fido <Annaeo> | 8.1 |
| iurabo et Apollonio pycte, quamuis staturam habeas | |
| †Thecisum Thraece compositi. Hominem quidem | |
| non esse ullum liberaliorem non mentiar, cum possis | |
| uideri omnibus donasse quicquid dereliquisti'. | 5 |
| Ita | 9.1 |
| est, mi Iunior; quo apertior est adulatio, quo impro- | |
| bior, quo magis frontem suam perfricuit, cecidit | |
| alienam, hoc citius expugnat. Eo enim iam demen- | |
| tiae uenimus ut qui parce adulatur pro maligno sit. | 5 |
| Solebam tibi dicere Gallionem, fratrem meum | 10.1 |
| quem nemo non parum amat, etiam qui amare plus | |
| non potest, <a>lia uitia non nosse, hoc eum odisse. | |
| Ab omni illum parte temptasti. Ingenium suspicere | |
| coepisti omnium maximum et dignissimum quod | 5 |
| consecrari mallet quam conteri; pedes abstulit. | |
| Frugalitatem laudare coepisti, quae sic a nostris | |
| moribus resiluit ut illos nec habere, nec damnare | |
| uideatur; prima statim uerba praecidit. | |
| Coepisti | 11.1 |
| mirari comitatem et incompositam suauitatem, | |
| quae illos quoque quos transit abducit, gratuitum | |
| etiam in obuios meritum; nemo enim mortalium | |
| uni tam dulcis est quam hic omnibus, cum interim | 5 |
| tanta naturalis boni uis est, ubi artem simula- | |
| tionemque non redolet, nemo non imputari sibi | |
| bonitatem publicam patitur; hoc quoque loco blan- | |
| ditiis tuis restitit, ut exclamares inuenisse te inex- | |
| pugnabilem uirum aduersus insidias, quas nemo non | 10 |
| in sinum recipit. | |
| Eo quidem magis hanc eius pru- | 12.1 |
| dentiam et in euitando ineuitabili malo pertinaciam | |
| te suspicere confessus es, quia speraueras posse | |
| apertis auribus recipi, quamuis blanda diceres, quia | |
| uera dicebas. Sed eo magis intellexit obstandum; | 5 |
| semper enim falsis a uero petitur ueri <aucto>ritas. | |
| Nolo tamen displiceas tibi, quasi male egeris mimum | |
| et quasi ille aliquid iocorum aut doli suspicatus sit; | |
| non deprehendit te sed reppulit. | |
| Ad hoc exemplar componere. Cum quis ad | 13.1 |
| te adulator accesserit, dicito: 'Vis tu ista uerba, quae | |
| iam ab alio magistratu ad alium cum lictoribus | |
| transeunt, ferre ad aliquem qui, paria facturus, | |
| uult quicquid dixerit audire? Ego nec decipere | 5 |
| uolo, nec decipi possum; laudari me a uobis, nisi | |
| laudaretis etiam malos, uellem'. Quid autem ne- | |
| cesse est in hoc descendere ut te petere comminus | |
| possint? Longum inter uos interuallum sit. | |
| Cum | 14.1 |
| cupieris bene laudari, quare hoc ulli debeas? Ipse te | |
| lauda. Dic: 'Liberalibus me studiis tradidi. Quam- | |
| quam paupertas alia suaderet et ingenium <eo> | |
| duceret ubi praesens studii pretium est, ad gra- | 5 |
| tuita carmina deflexi me et ad salutare philosophiae | |
| contuli studium. | |
| Ostendi in omne pectus cadere | 15.1 |
| uirtutem et, eluctatus natalium angustias nec sorte | |
| me sed animo mensus, par maximis steti. Non mihi | |
| in amicitia Gaetulici Gaius fidem eripuit. Non in | |
| aliorum persona infeliciter amatorum Messall<ina> | 5 |
| et Narcissus, diu publici hostes antequam sui, | |
| propositum meum potuerunt euertere. Ceruicem | |
| pro fide opposui. Nullum uerbum mihi quod non | |
| salua bona conscientia procederet excussum est. | |
| Pro amicis omnia timui, pro me nihil, nisi ne parum | 10 |
| bonus amicus fuissem. | |
| Non mihi muliebres fluxere | 16.1 |
| lacrimae; non e manibus ullius supplex pependi; | |
| nihil indecorum nec bono nec uiro feci. Periculis | |
| meis maior, paratus ire in ea quae minabantur, egi | |
| gratias fortunae quod experiri uoluisset quanti | 5 |
| aestimarem fidem; non debebat mihi paruo res | |
| tanta constare. Ne examinau<i> quidem diu, neque | |
| enim paria pendebant, utrum satius esset me perire | |
| pro fide an fidem pro me. | |
| Non praecipiti | 17.1 |
| impetu in ultimum consilium, quo me eriperem | |
| furori potentium, misi. Videbam apud Gaium tor- | |
| menta, uidebam ignes, sciebam olim sub illo in | |
| eum statum res humanas decidisse ut inter miseri- | 5 |
| cordiae exempla haberentur occisi; non tamen ferro | |
| incubui nec in mare aperto ore desilui, ne uiderer pro | |
| fide tantum mori posse.' | |
| Adice inuictum mune- | 18.1 |
| ribus animum et in tanto auaritiae certamine num- | |
| quam suppositam manum lucro; adice uictus parsi- | |
| moniam, sermonis modestiam, aduersus minores | |
| humanitatem, aduersus maiores reuerentiam. Post | 5 |
| haec ipse te consule, uerane an falsa memoraueris. | |
| Si uera sunt, coram magno teste laudatus es; si | |
| falsa, sine teste derisus es. | |
| Possum et ipse nunc uideri te aut captare aut | 19.1 |
| experiri; utrumlibet crede et omnes timere a me | |
| incipe. Vergilianum illud exaudi | |
| nusquam tuta fides, | |
| aut Ouidianum | 5 |
| qua terra patet, fera regnat Erinys, | |
| in facinus iurasse putes, | |
| aut illud Menandri—quis enim non in hoc magni- | |
| tudinem ingenii sui concitauit, detestatus consen- | |
| sum humani generis tendentis ad uitia—: omnes | 10 |
| ait malos uiuere et in scaenam uelut rusticus poeta | |
| prosiluit; non senem excipit, non puerum, non | |
| feminam, non uirum, et adicit non singulos peccare | |
| nec paucos, sed iam scelus esse contextum. | |
| Fugiendum ergo et in se recedendum est; immo | 20.1 |
| etiam a se recedendum. Hoc tibi, etsi diuidimur | |
| mari, praestare temptabo ut subinde te iniecta | |
| manu ad meliora perducam, et, ne solitudinem | |
| sentias, hinc tecum miscebo sermones. Erimus una, | 5 |
| qua parte optimi sumus. Dabimus inuicem consilia | |
| non ex uultu audientis pendentia. | |
| Longe te ab | 21.1 |
| ista prouincia abducam, ne forte magnam historiis | |
| esse fidem credas et placere tibi incipias, quotiens | |
| cogitaueris: 'Hanc ego habeo sub meo iure prouin- | |
| ciam quae maximarum urbium exercitus et sustinuit | 5 |
| et fregit, cum inter Carthaginem et Romam ingentis | |
| belli pretium iacuit; <quae> quattuor Romanorum | |
| principum, id est totius imperii, uires contractas in | |
| unum locum uidit aluitque; <quae> Pompeii fortunam | |
| erexit, Caesaris fatigauit, Lepidi transtulit, omnium | 10 |
| cepit; | |
| quae illi ingenti spectaculo interfuit ex | 22.1 |
| quo liquere mortalibus posset quam uelox foret ad | |
| imum lapsus e summo quamque diuersa uia magnam | |
| potentiam fortuna destrueret; uno enim tempore | |
| uidit Pompeium Lepidumque ex maximo fastigio | 5 |
| aliter ad extrema deiectos, cum Pompeius alienum | |
| exercitum fugeret, Lepidus suum'. |