| Itaque, ut totum inde te abducam, quamuis | 4a.1.1.1 |
| multa habeat Sicilia in se circaque se mirabilia, | |
| omnes interim prouinciae tuae quaestiones prae- | |
| teribo et in diuersum cogitationes tuas abstraham. | |
| Quaeram enim tecum, id quod libro superiore dis- | 5 |
| tuli, quid ita Nilus aestiuis mensibus abundet. Cui | |
| Danuuium similem habere naturam philosophi tra- | |
| diderunt, quod et fontis ignoti et aestate quam hieme | |
| maior sit. | |
| Vtrumque apparuit falsum. Nam et | 2.1 |
| caput eius in Germania esse comperimus, et aestate | |
| quidem incipit crescere sed, adhuc manente intra | |
| mensuram suam Nilo, primis caloribus, cum sol | |
| uehementior intra extrema ueris niues mollit, quas | 5 |
| ante consumit quam tumescere Nilus incipiat; | |
| reliquo uero aestatis minuitur et ad hibernam magni- | |
| tudinem redit atque ex ea demittitur. At Nilus ante | |
| exortum Caniculae augetur mediis aestibus ultra | |
| aequinoctium. | 10 |