| Hunc nobilissimum amnium natura extulit | 4a.2.1.1 |
| ante humani generis oculos et ita disposuit ut eo | |
| tempore inundaret Aegyptum quo maxime usta | |
| feruoribus terra undas altius traheret, tantum usura | |
| quantum siccitati annuae sufficere poss<e>t. Nam in | 5 |
| ea parte qua in Aethiopiam uergit aut nulli imbres | |
| sunt aut rari et qui insuetam aquis caelestibus terram | |
| non adiuuent. | |
| Vnam, ut scis, Aegyptus in hoc spem | 2.1 |
| suam habet; proinde aut sterilis annus aut fertilis | |
| est, prout ille magnus influxit aut parcior; 'nemo | |
| aratorum respicit caelum'. Quare non cum poeta | |
| meo iocor et illi Ouidium suum impingo, qui ait | 5 |
| nec Pluuio supplicat herba Ioui? | |
| Unde crescere incipiat si comprehendi posset, | 3.1 |
| causae quoque incrementi inuenirentur. Nunc uero | |
| magnas solitudines peruagatus et in paludes diffusus | |
| <herbisque in>gentibus sparsus circa Philas primum | |
| ex uago et errante colligitur. Philae insula est aspera | 5 |
| et undique praerupta; duobus in unum coituris | |
| amnibus cingitur, qui Nilo mutantur et eius nomen | |
| ferunt; urbem totam complectitur. | |
| Ab hac Nilus | 4.1 |
| magnus magis quam uiolentus Aethiopiam hare- | |
| nasque per quas iter ad commercia Indici maris est | |
| praelabitur. Excipiunt eum Cataractae, nobilis insi- | |
| gni spectaculo locus; | 5 |
| ibi per arduas excisasque | 5.1 |
| pluribus locis rupes Nilus insurgit et uires suas | |
| concitat. Frangitur enim occurrentibus saxis et per | |
| angusta luctatus, ubicumque uincit aut uincitur, | |
| fluctuat et, illic excitatis primum aquis quas sine | 5 |
| tumultu leni alueo duxerat, uiolentus et torrens per | |
| malignos transitus prosilit dissimilis sibi—quippe | |
| ad id lutosus et turbidus fluit—; at, ubi scopulos | |
| et acuta cautium uerberauit, spumat et illi non ex | |
| natura sua sed ex iniuria loci color est, tandemque | 10 |
| eluctatus obstantia in uastam altitudinem subito | |
| destitutus cadit cum ingenti circumiacentium regio- | |
| num strepitu. Quem perferre gens ibi a Persis collo- | |
| cata non potuit obtusis assiduo fragore auribus et | |
| ob hoc sedibus ad quietiora translatis. | 15 |
| Inter mira- | 6.1 |
| cula fluminis incredibilem incolarum audaciam accepi. | |
| Bini paruula nauigia conscendunt, quorum alter | |
| nauem regit, alter exhaurit; deinde multum inter | |
| rapidam insaniam Nili et reciprocos fluctus uolutati | 5 |
| tandem tenuissimos canales tenent, per quos angusta | |
| rupium effugiunt et, cum toto flumine effusi, naui- | |
| gium ruens manu temperant magnoque spectan- | |
| tium metu in caput missi, cum iam adploraueris | |
| mersosque atque obrutos tanta mole credideris, | 10 |
| longe ab eo in quem ceciderunt loco nauigant tor- | |
| menti modo missi; nec mergit illos cadens unda | |
| sed planis aquis tradit. | |
| Primum incrementum Nili circa insulam quam | 7.1 |
| modo rettuli Philas uisitur. Exiguo ab hac spatio | |
| petra diuiditur—Abaton Graeci uocant, nec illam | |
| ulli nisi antistites calcant—; illa primum saxa | |
| auctum fluminis sentiunt. Post magnum deinde | 5 |
| spatium duo eminent scopuli—Nili uenas uocant | |
| incolae—ex quibus magna uis funditur, non tamen | |
| quanta operire possit Aegyptum. In haec ora stipem | |
| sacerdotes et aurea dona praefecti, cum sollemne | |
| uenit sacrum, iaciunt. | 10 |
| Hinc iam manifestus | 8.1 |
| nouarum uirium Nilus alto ac profundo alueo fertur, | |
| ne in <la>titudinem excedat, obiectu montium pressus. | |
| Circa Memphim demum liber et per campestria | |
| uagus in plura scinditur flumina manuque cana- | 5 |
| libus factis, ut sit modus in deriuantium potestate, | |
| per totam discurrit Aegyptum. Initio diducitur, | |
| deinde continuatis aquis in faciem lati ac turbidi | |
| maris stagnat; cursum illi uiolentiamque eripit | |
| latitudo regionum in quas extenditur dextra laeua- | 10 |
| que totam amplexus Aegyptum. | |
| Quantum creuit | 9.1 |
| Nilus, tantum spei in annum est. Nec computatio | |
| fallit agricolam, adeo ad mensuram fluminis terra | |
| respondet, quam fertilem facit Nilus. Is harenoso | |
| ac sitienti solo et aquam inducit et terram. Nam, | 5 |
| cum turbulentus fluat, omnem in siccis atque hian- | |
| tibus locis faecem relinquit et, quicquid pingue | |
| secum tulit, arentibus locis allinit iuuatque agros | |
| duabus ex causis, et quod inundat, et quod oblimat. | |
| Itaque, quicquid non adiuit, sterile ac squalidum | 10 |
| iacet; si creuit super debitum, nocuit. | |
| Mira itaque | 10.1 |
| natura fluminis quod, cum ceteri amnes abluant | |
| terras et euiscerent, Nilus, tanto ceteris maior, adeo | |
| nihil exedit nec abradit ut contra adiciat uires, | |
| minimumque in eo sit quod solum temperat; illato | 5 |
| enim limo harenas saturat ac iungit, debetque illi | |
| Aegyptus non tantum fertilitatem terrarum, sed | |
| ipsas. | |
| Illa facies pulcherrima est cum iam se | 11.1 |
| in agros Nilus ingessit: latent campi opertaeque | |
| sunt ualles, oppida insularum modo extant, nullum | |
| mediterraneis nisi per nauigia commercium est | |
| maiorque est laetitia gentibus quo minus terrarum | 5 |
| suarum uident. | |
| Sic quoque, cum se ripis continet | 12.1 |
| Nilus, per septena ostia in mare emittitur; quod- | |
| cumque ex his elegeris, mare est. Multos nihilominus | |
| ignobiles ramos in aliud atque aliud litus por- | |
| rigit. | 5 |
| Ceterum beluas marinis uel magnitudine uel noxa | |
| pares educat, et ex eo quantus sit aestimari potest | |
| quod ingentia animalia et pabulo sufficienti et ad | |
| uagandum loco continet. | |
| Balbillus, uirorum | 13.1 |
| optimus perfectusque in omni litterarum genere | |
| rarissime, auctor est, cum ipse praefectus obtineret | |
| Aegyptum, Heracleotico ostio Nili, quod est maximum, | |
| <s>pectaculo sibi fuisse delphinorum a mari occurren- | 5 |
| tium et crocodillorum a flumine aduersum agmen | |
| agentium uelut pro partibus proelium; crocodillos | |
| ab animalibus placidis morsuque innoxiis uictos. | |
| His superior pars corporis dura et impenetra- | 14.1 |
| bilis est etiam maiorum animalium dentibus, at | |
| inferior mollis ac tenera. Hanc delphini spinis quas | |
| dorso eminentes gerunt submersi uulnerabant et | |
| in aduersum enisi diuidebant; rescissis hoc modo | 5 |
| pluribus ceteri uelut acie uersa refugerunt: fugax | |
| animal audaci, audacissimum timido! | |
| Nec illos | 15.1 |
| Tentyritae generis aut sanguinis proprietate supe- | |
| rant, sed contemptu et temeritate. Vltro enim in- | |
| sequuntur fugientesque iniecto trahunt laqueo; | |
| plerique pereunt, quibus minus praesens animus | 5 |
| ad persequendum fuit. | |
| Nilum aliquando marinam aquam detulisse | 16.1 |
| Theophrastus est auctor. Biennio continuo regnante | |
| Cleopatra non ascendisse, decimo regni anno et | |
| undecimo, constat. Significatam aiunt duobus rerum | |
| potientibus defectionem; Antonii enim Cleopa- | 5 |
| traeque defecit imperium. Per nouem annos non | |
| ascendisse Nilum superioribus saeculis Callimachus | |
| est auctor. | |
| Sed nunc ad inspiciendas causas propter quas | 17.1 |
| aestate Nilus crescat accedam et ab antiquissimis | |
| incipiam. Anaxagoras ait ex Aethiopiae iugis solutas | |
| niues ad Nilum usque decurrere. In eadem opinione | |
| omnis uetustas fuit; hoc Aeschylus, Sophocles, | 5 |
| Euripides tradunt. Sed falsum esse argumentis | |
| pluribus patet. | |
| Primum Aethiopiam feruentis- | 18.1 |
| simam esse indicat hominum adustus color et Tro- | |
| godytae, quibus subterraneae domus sunt. Saxa | |
| uelut igni feruescunt non tantum medio sed incli- | |
| nato quoque die; ardens puluis nec humani uestigii | 5 |
| patiens; argentum replumbatur; signorum coag- | |
| menta soluuntur; nullum materiae superadornatae | |
| manet operimentum. Auster quoque, qui ex illo | |
| tractu uenit, uentorum calidissimus est. Nullum ex | |
| his animalibus, quae latent bruma, umquam recon- | 10 |
| ditur; etiam per hiemes in summo et aperto serpens | |
| est. Alexandria<e> quoque, quae longe ab immodicis | |
| caloribus posita est, niues non cadunt; superiora | |
| pluuia carent. | |
| Quemadmodum ergo regio tantis | 19.1 |
| subiecta feruoribus duraturas per totam aestatem | |
| niues recipit? Quas sane aliqui montes illic quoque | |
| excipiant; numquid magis quam Alpes, quam | |
| Thraciae iuga aut Caucasus? Atqui horum mon- | 5 |
| tium flumina uere et prima aestate intumescunt, | |
| deinde hibernis minora sunt. Quippe uernis tempo- | |
| ribus imbres niuem diluunt; reliquias eius primus | |
| calor dissipat. | |
| Nec Rhenus, nec Rhodanus, nec | 20.1 |
| Hister, nec <Hebrus> subiacen<s Haemo> aestate pro- | |
| ueniunt; et illis altissimae, ut in septemtrionibus, | |
| iugiter sunt niues. Phasis quoque per idem tempus | |
| et Borysthenes crescerent, ut niues flumina possent | 5 |
| contra aestatem magna producere. | |
| Praeterea, | 21.1 |
| si haec causa attolleret Nilum, aestate prima plenis- | |
| simus flueret; tunc enim maxime integrae adhuc | |
| niues ex mollissimoque tabes est. Nilus autem per | |
| menses quattuor liquitur et illi aequalis accessio | 5 |
| est. | |
| Si Thaleti credis, etesiae descendent<i> Nilo | 22.1 |
| resistunt et cursu<m> eius acto contra ostia mari | |
| sustinent. Ita reuerberatus in se recurrit, nec crescit, | |
| sed exitu prohibitus resistit et quacumque mox | |
| potuit in se con<g>estus erumpit. Euthymenes Massi- | 5 |
| liensis testimonium dicit: 'Nauigaui, inquit, Atlan- | |
| ticum mare. Inde Nilus fluit, maior, quamdiu etesiae | |
| tempus obseruant; tunc enim eicitur mare instan- | |
| tibus uentis. Cum resederunt, et pelagus conquiescit | |
| minorque descendenti inde uis Nilo est. Ceterum | 10 |
| dulcis mari sapor est et similes Niloticis beluae.' | |
| Quare ergo, si Nilum etesiae prouocant, et ante | 23.1 |
| illos incipit incrementum eius et post eos durat? | |
| Praeterea non fit maior quo illi f<l>auere uehementius, | |
| nec remittitur incitaturque, prout illis impetus fuit; | |
| quod fieret, si illorum uiribus cresceret. Quid quod | 5 |
| etesiae litus Aegypt<i>um uerberant et contra illos | |
| Nilus descendit, inde uenturus unde illi, si origo ab | |
| illis esset? Praeterea ex mari purus et caeruleus | |
| efflueret, non, ut nunc, turbidus ueni<ret>. | |
| <Adice> | 24.1 |
| quod testimonium eius testium turba coarguitur. | |
| Tunc erat mendacio locus; cum ignota essent externa, | |
| licebat illis fabulas mittere. Nunc uero tota exteri | |
| maris ora mercatorum nauibus stringitur, quorum | 5 |
| nemo narrat initium Nili aut mare saporis alterius: | |
| quod natura credi uetat, quia dulcissimum quodque | |
| et leuissimum sol trahit. | |
| Praeterea quare hieme | 25.1 |
| non crescit? Et tunc potest uentis concitari mare, | |
| aliquanto quidem maioribus; nam etesiae temperati | |
| sunt. Quod si e mari ferretur Atlantico, semel oppleret | |
| Aegyptum. At nunc per gradus crescit. | 5 |
| Oenopides Chius ait hieme calorem sub terris | 26.1 |
| contineri; ideo et specus calidos esse et tepidiorem | |
| puteis aquam; itaque uenas interno calore siccari. | |
| Sed in aliis terris augeri imbribus flumina; Nilum, | |
| quia nullo imbre adiuuetur, tenuari; deinde crescere | 5 |
| per aestatem, quo tempore frigent interiora terrarum | |
| et redit rigor fontibus. | |
| Quod si uerum esset, aestate | 27.1 |
| flumina crescerent omn<ia>, putei aestate abundarent. | |
| Deinde falsum est calorem hieme sub terris esse | |
| maiorem. At quare specus et putei tepent? Quia | |
| aera rigentem extrinsecus non recipiunt; ita non | 5 |
| calorem habent, sed frigus excludunt. Ex eadem | |
| causa aestate frigid<i s>unt, quia ad illos remotos seduc- | |
| tosque calefactus aer non peruenit. | |
| Diogenes Apolloniates ait: 'Sol umorem ad | 28.1 |
| se rapit; hunc adsiccata tellus ex mari ducit; | |
| <ips>um ex ceteris aquis. Fieri autem non potest, | |
| ut alia sicca sit tellus, alia abundet; sunt enim per- | |
| forata omnia et inuicem peruia, et sicca ab umidis | 5 |
| sumunt. Alioquin, nisi aliquid terra acciperet, exa- | |
| ruisset. Ergo undique sol trahit, sed ex his quae | |
| premit maxime; haec meridiana sunt. | |
| Terra | 29.1 |
| cum exaruit, plus ad se umoris adducit; ut in lucernis | |
| oleum illo fluit ubi exuritur, sic aqua illo incumbit | |
| quo uis caloris et terrae aestuantis arcessit. Vnde | |
| ergo trahit? Ex illis scilicet partibus semper hiber- | 5 |
| nis: septemtriona<les> exundant;—ob hoc Pontus | |
| in infernum mare assidue fluit rapidus, non, ut | |
| cetera maria, alternatis ultro citro aestibus, in unam | |
| partem semper pronus et torrens—; quod nisi | |
| faceret his itineribus <ut> quod cuique deest redde- | 10 |
| retur, quod cuique superest emitteretur, iam aut | |
| sicca essent omnia aut inundata'. | |
| Interrogare | 30.1 |
| Diogenem libet quare, quoniam pertusa sunt cuncta | |
| et inuicem commeant, non omnibus locis aestate | |
| maiora sint flumina. 'Aegyptum sol magis percoquit; | |
| itaque Nilus magis crescit; sed in ceteris quoque terris | 5 |
| aliqua fluminibus fiat adiectio.'—Deinde quare | |
| ulla pars terrae sine umore est, cum omnis ad se ex | |
| aliis regionibus trahat, eo quidem magis quo calidior | |
| est?—Deinde quare Nilus dulcis est, si haec illi | |
| e mari unda est? nec enim ulli flumini dulcior gustus . . . | 10 |