| [LIBRI QVARTI QVI FERTVR] | |
| [PARS POSTERIOR] | |
| LIBER PRIMVS | |
| DE NVBIBVS | |
| Grandinem hoc modo fieri si tibi affir- | 4b.3.1.1 |
| mauero quo apud nos glacies fit, gelata nube tota, | |
| nimis audacem rem fecero. Itaque ex his me testibus | |
| numero secundae notae qui uidisse quidem se negant. | |
| Aut, quod historici faciunt, et ipse faciam; illi, | 5 |
| cum multa mentiti sunt ad arbitrium suum, unam | |
| aliquam rem nolunt spondere sed adiciunt: 'Penes | |
| auctores fides erit'. | |
| Ergo si mihi parum credis, | 2.1 |
| Posidonius tibi auctoritatem promittit tam in illo | |
| quod praeteriit quam in hoc quod secuturum est; | |
| grandinem enim fieri ex nube aquosa iam et in | |
| umorem uersa sic affirmabit tamquam interfuerit. | 5 |
| Quare autem rotunda sit grando, etiam sine | 3.1 |
| magistro scire possis, cum adnotaueris stillicidium | |
| omne glomerari. Quod et in speculis apparet quae | |
| umorem halitu colligunt, et in poculis sparsis aliaque | |
| omni leuitate. Non minus foliis si quae guttae | 5 |
| adhaeserunt in rotundum iacent. | |
| Quid magis est saxo durum? Quid mollius unda? | 4.1 |
| Dura tamen molli saxa cauantur aqua; | |
| aut, ut alius poeta ait: | |
| Stillicidi casus lapidem cauat; | |
| haec ipsa excauatio rotunda fit. Ex quo apparet | 5 |
| illud quoque huic esse simile quod cauat; locum | |
| enim sibi ad formam et habitum sui exculpit. | |
| Prae- | 5.1 |
| terea potest, etiamsi non fuit grando talis, dum | |
| defertur, corrotundari et, totiens per spatium aeris | |
| densi deuoluta, aequabiliter atque in orbem teri. | |
| Quod nix pati non potest, quia non est tam solida, | 5 |
| immo quia fusa est, et non per magnam altitudinem | |
| cadit, sed circa terras initium eius est; ita non | |
| longus illi per aera sed ex proximo lapsus est. | |
| Quare | 6.1 |
| non et ego mihi idem permittam quod Anaxagoras? | |
| Inter nullos magis quam inter philosophos esse | |
| debet aequa libertas. Grando nihil aliud est quam | |
| suspensa glacies, nix pruina pendens. Illud enim | 5 |
| iam diximus, quod inter rorem et aquam interest, | |
| hoc inter pruinam et glaciem nec non inter niuem | |
| et grandinem interesse. |