| Poteram me peracta quaestione dimittere, | 4b.4.1.1 |
| sed bene mensum dabo et, quoniam coepi tibi | |
| molestus esse, quicquid in hoc loco quaeritur dicam; | |
| —quaeritur autem quare hieme ningat, non gran- | |
| dinet, uere iam frigore infracto grando cadat;— | 5 |
| nam, ut fallar tibi, uerum mihi quidem persuadetur, | |
| qui me usque ad mendacia haec leuiora in quibus | |
| os percidi, non oculi erui solent, credulum praesto. | |
| Hieme aer riget et ideo nondum in aquam uer- | 2.1 |
| titur sed in niuem, cui aer propior est; cum uer | |
| coepit, maior inclinatio temporis sequitur et cali- | |
| diore caelo maiora fiunt stillicidia. Ideo, ut ait | |
| Vergilius noster, | 5 |
| cum ruit imbriferum uer, | |
| uehementior mutatio est aeris undique patefacti | |
| et soluentis se ipso tempore adiuuante; ob hoc | |
| nimbi graues magis uastique quam pertinaces de- | |
| feruntur. | 10 |
| Bruma lentas pluuias habet et tenues, | 3.1 |
| quales saepe solent interuenire, cum pluuia rara | |
| et minuta niuem quoque admixtam habet; dicimus | |
| niualem diem, cum altum frigus et triste caelum | |
| est. Praeterea, aquilone flante aut suum caelum | 5 |
| habente, minutae pluuiae sunt; austro imber im- | |
| probior est et guttae pleniores. |