| Rem a nostris positam nec dicere audeo, quia | 4b.5.1.1 |
| infirma uidetur, nec praeterire. Quid enim mali | |
| est aliquid et faciliori iudici scribere? Immo, si | |
| omnia argumenta ad obrussam coeperimus exigere, | |
| silentium indicetur. Pauca enim admodum sunt | 5 |
| sine aduersario; cetera, etsi uincunt, litigant. | |
| Aiunt uere, quicquid circa Scythiam et Pontum | 2.1 |
| et septemtrionalem plagam glaciatum et astrictum | |
| est, relaxari; tunc flumina gelata discedere, tunc | |
| obrutos montes niuem soluere. Credibile est ergo | |
| frigidos spiritus inde fieri et uerno caelo remisceri. | 5 |
| Illud quoque adiciunt, quod nec sum expertus nec | 3.1 |
| experiri cogito,—tu quoque, censeo, si uolueris | |
| uerum exquirere, niuem in Care experiaris,—minus | |
| algere aiunt pedes eorum qui fixam et duram niuem | |
| calcant quam eorum qui teneram et labefactam. | 5 |
| Ergo, si non mentiuntur, quicquid ex illis septem- | 4.1 |
| trionalibus locis iam disturbata niue et glacie fran- | |
| gente se fertur, id meridianae partis tepentem iam | |
| umidumque aera alligat et praestringit; itaque | |
| pluuia futura erat, grando fit iniuria frigoris. | 5 |