| Aliud quoque uirgarum genus apparet, | 1.11.1.1 |
| cum radii per angusta foramina nubium tenues et | |
| intenti distantesque inter se diriguntur. Et ipsi signa | |
| imbrium sunt. | |
| Quomodo nunc me hoc loco geram? Quid | 2.1 |
| uocem? Imagines solis? Historici soles vocant et | |
| binos ternosque apparuisse memoriae tradunt. Graec | |
| parhelia appellant, quia in propinquo fere a sole | |
| uisuntur aut quia accedunt ad aliquam similitu- | 5 |
| dinem solis. Non enim totum imitantur, sed magni- | |
| tudinem eius figuramque; ceterum nihil habent | |
| ardoris hebetes et languidi. His quod nomen impo- | |
| nimus? An facio quod Vergilius, qui dubitauit de | |
| nomine, deinde id de quo dubitauerat posuit? | 10 |
| Et quo te nomine dicam, | |
| Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis. | |
| Nihil ergo prohibet illas parhelia uocari. | |
| Sunt autem imagines solis in nube spissa et | 3.1 |
| uicina in modum speculi. Quidam parhelion ita | |
| definiunt: nubes rotunda et splendida similisque | |
| soli. Sequitur enim illum nec umquam longius relin- | |
| quitur quam fuit, cum apparuit. Num quis nostrum | 5 |
| miratur, si solis effigiem in aliquo fonte aut placido | |
| lacu uidit? Non, ut puto. Atqui tam in sublimi | |
| facies eius quam inter nos potest reddi, si modo | |
| idonea est materia quae reddat. |