| Quotiens defectionem solis uolumus de- | 1.12.1.1 |
| prehendere, ponimus pelues quas aut oleo aut pice | |
| implemus, quia pinguis umor minus facile turbatur | |
| et ideo quas recipit imagines seruat; apparere autem | |
| imagines non possunt nisi in liquido et immoto. | 5 |
| Tunc solemus notare quemadmodum luna soli se | |
| opponat et illum tanto maiorem subiecto corpore | |
| abscondat, modo ex parte, si ita competit ut in | |
| latus eius incurreret, modo totum. Haec dicitur | |
| perfecta defectio, quae stellas quoque ostendit et | 10 |
| intercipit lucem, tunc scilicet cum uterque orbis | |
| sub eodem libramento stetit. | |
| Quemadmodum ergo | 2.1 |
| utriusque imago in terris aspici potest, ita in aere, | |
| cum sic coactus aer et limpidus constitit ut faciem | |
| solis acciperet. Quam et aliae nubes accipiunt, sed | |
| transmittunt, si aut mobiles sunt aut rarae aut sor- | 5 |
| didae. Mobiles enim spargunt illam; rarae emittunt; | |
| sordidae turpesque non sentiunt, sicut apud nos | |
| imaginem maculosa non reddunt. |