| Solent et bina fieri parhelia eadem ratione. | 1.13.1.1 |
| Quid enim impedit quominus tot sint quot nubes | |
| fuerint aptae ad exhibendam solis effigiem? Quidam | |
| in illa sententia sunt, quotiens duo simulacra talia | |
| existunt, ut iudicent in illis alteram solis imaginem | 5 |
| esse, alteram imaginis. Nam apud nos quoque, cum | |
| plura specula disposita sunt ita ut alteri sit con- | |
| spectus alterius, omnia implentur, et una imago a | |
| uero est, ceterae imaginum effigies sunt. Nihil enim | |
| refert quid sit quod speculo ostendatur; quicquid | 10 |
| uidet, reddit. Ita illi<c> quoque in sublimi, si sic nubes | |
| fors aliqua disposuit ut inter se conspiciant, altera | |
| nubes solis imaginem, altera imaginis reddit. | |
| Debent | 2.1 |
| autem hae nubes quae hoc praestant densae esse, | |
| leues, splendidae, planae, <uice fu>ncturae solis. | |
| Ob hoc omnia eiusmodi simulacra candida sunt et | |
| similia lunaribus circulis, quia ex percussu oblique | 5 |
| accepto sole respondent. Nam, si infra solem nubes | |
| fuerit et propior, ab eo dissipatur. Longe autem | |
| posita radios non remittet nec imaginem efficiet; | |
| <sic> apud nos quoque specula, cum procul a nobis | |
| abducta sunt, faciem non reddunt, quia acies nostra | 10 |
| non habet usque ad nos recursum. | |
| Pluuiarum autem | 3.1 |
| et hi soles,—utar enim historica lingua,—indicia | |
| sunt, utique si a parte austri constiterunt, unde | |
| maxime nubes ingrauescunt. Cum utrimque solem | |
| cinxit talis effigies, tempestas, si Arato credimus, | 5 |
| surgit. |