| Tempus est alios quoque ignes percurrere, | 1.14.1.1 |
| quorum diuersae figurae sunt. Aliquando emicat | |
| stella, aliquando ardores sunt, hi nonnumquam | |
| fixi et haerentes, nonnumquam uolubiles. Horum | |
| plura genera conspiciuntur. Sunt <bothyni>, cum | 5 |
| uelut corona cingente introrsus <ingens> caeli recessus | |
| est similis effossae in orbem specu; sunt pithiae, | |
| cum magnitudo uasti rotundique ignis dolio similis | |
| uel fertur uel uno loco flagrat; sunt chasmata, cum | |
| aliquod spatium caeli desedit et flammam uelut | 10 |
| dehiscens in abdito ostentat. | |
| Colores quoque horum | 2.1 |
| omnium plurimi sunt: quidam ruboris acerrimi, | |
| quidam euanidae ac leuis flammae, quidam candidae | |
| lucis, quidam micantes, quidam aequaliter et sine | |
| eruptionibus aut radiis fului. Videmus ergo | 5 |
| Flammarum longos a tergo albescere tractus. | |
| Hae uelut stellae exiliunt et transuolant uiden- | 3.1 |
| turque longum ignem porrigere propter immensam | |
| celeritatem, cum acies nostra non discernat transitum | |
| e<a>rum, sed, quacumque cucurrerunt, id totum | |
| igneum credat. Tanta est enim uelocitas motus ut | 5 |
| partes eius non d<i>spiciantur, summa prendatur; | |
| intellegimus magis qua ierit stella quam qua eat. | |
| Itaque uelut igne continuo totum iter signat, | 4.1 |
| quia uisus nostri tarditas non subsequitur momenta | |
| currentis, sed uidet simul et unde exiluerit et quo | |
| peruenerit. Quod fit in fulmine. Longus nobis uidetur | |
| ignis eius, quia cito spatium suum transilit et | 5 |
| oculis nostris occurrit uniuersum per quod deiectus | |
| est. At ille non est extenti corporis per omne qua | |
| uenit; neque enim tam longa et extenuata in | |
| impetum ualent. | |
| Quomodo ergo prosiliunt? Attritu aeris ignis | 5.1 |
| incensus uento praeceps impellitur. Non semper | |
| tamen uento attrituue fit; nonnumquam et aliqua | |
| opportunitate aeris nascitur. Multa enim sunt in | |
| sublimi sicca calida terrena, inter quae oritur et | 5 |
| pabulum suum subsequens defluit ideoque uelociter | |
| rapitur. | |
| At quare color diuersus est? Quia refert | 6.1 |
| quale sit id quod incenditur, quantum et quam uehe- | |
| mens quo incenditur. Ventum autem significant | |
| eiusmodi lapsus, et quidem ab ea parte qua erum- | |
| punt. | 5 |