| —Fulgores, inquis, quomodo fiunt quos | 1.15.1.1 |
| Graeci σέλα appellant?—Multis, ut aiunt, modis. | |
| Potest illos uentorum uis edere; potest superioris | |
| caeli feruor, nam, cum late fusus sit ignis, inferiora | |
| aliquando, si sunt idonea accendi, corripit; potest | 5 |
| stellarum motus cursu suo excitare ignem et in | |
| subiecta transmittere. Quid porro? Non potest | |
| fieri ut aer uim igneam usque in aethera elidat, ex | |
| qua fulgor ardorue sit uel stellae similis excursus? | |
| Ex his fulgoribus quaedam praeceps eunt similia | 2.1 |
| prosilientibus stellis, quaedam certo loco permanent | |
| et tantum lucis emittunt ut fugent tenebras ac diem | |
| repraesentent, donec consumpto alimento primum | |
| obscuriora sint, deinde flammae modo quae in se | 5 |
| cadit per assiduam d<e>minutionem redigantur ad | |
| nihilum. Ex his quaedam in nubibus apparent, | |
| quaedam supra nubes, cum aer spissus ignem quem | |
| propior terris diu pauerat usque in sidera expressit. | |
| Horum aliqua non patiuntur moram sed trans- | 3.1 |
| currunt aut extinguntur subinde quam reluxerant. | |
| Haec fulg<ura> dicuntur, quia breuis illorum facies et | |
| caduca est nec sine iniuria decidens; saepe enim | |
| fulminum noxas ediderunt. Ab his tacta nos dicimus | 5 |
| <siderata, id est> icta sine fulmine, quae ἀστερόπληκτα | |
| Graeci uocant. | |
| At quibus longior mora est et ignis | 4.1 |
| fortior motumque caeli sequens aut etiam proprios | |
| cursus agunt, cometas nostri putant, de quibus | |
| dictum est. Horum genera sunt pogoniae et cy<p>aris- | |
| siae et lampades et alia omnia quorum ignis in exitu | 5 |
| sparsus est. Dubium an inter hos ponantur trabes | |
| et pithiae raro uisi; multa enim conglobatione ignium | |
| indigent, cum ingens illorum orbis aliquantum matu- | |
| tini amplitudinem solis exuperet. | |
| Inter haec licet | 5.1 |
| ponas et quod frequenter in historiis legimus caelum | |
| ardere uisum, cuius nonnumquam tam sublimis | |
| ardor est ut inter sidera ipsa uideatur, nonnumquam | |
| tam humilis ut speciem longinqui incendii praebeat. | 5 |
| Sub Tiberio Caesare cohortes in auxilium Ostiensis | |
| coloniae cucurrerunt tamquam conflagrantis, cum | |
| caeli ardor fuisset per magnam partem noctis parum | |
| lucidus crassi fumidique ignis. | |
| De his nemo dubitat quin habeant flammam | 6.1 |
| quam ostendunt; certa illis substantia est. De prio- | |
| ribus quaeritur,—de arcu dico et coronis,—deci- | |
| piant aciem et mendacio constent, an in illis quoque | |
| uerum sit quod apparet. | 5 |
| Nobis non placet in arcu | 7.1 |
| aut corona subesse aliquid corporis certi, sed illam | |
| iudicamus <speculi> esse fallaciam alienum corpus | |
| nihil aliud quam mentientis. Non est enim in speculo | |
| quod ostenditur. Alioquin non exiret nec alia pro- | 5 |
| tinus imagine obduceretur, nec innumerabiles modo | |
| interirent modo exciperentur formae. | |
| Quid ergo? | 8.1 |
| Simulacra ista sunt et inanis uerorum corporum | |
| imitatio, quae ipsa a quibusdam ita compositis ut | |
| hoc possint detorquentur in prauum. Nam, ut dixi, | |
| sunt specula quae faciem prospicientium obliquent; | 5 |
| sunt quae in infinitum augeant, ita ut humanum | |
| habitum modumque excedant nostrorum corporum. |