| Hoc loco uolo tibi narrare fabellam, ut | 1.16.1.1 |
| intellegas quam nullum instrumentum irritandae | |
| uoluptatis libido contemnat et ingeniosa sit ad | |
| incitandum furorem suum. Hostius fuit Quadra, | |
| obscenitatis in scaenam usque p<ro>ductae. Hunc | 5 |
| diuitem auarum, sestertii milies seruum, diuus | |
| Augustus indignum uindicta iudicauit, cum a seruis | |
| occisus esset, et tantum non pronuntiauit iure | |
| caesum uideri. | |
| Non erat ille ab uno tantummodo | 2.1 |
| sexu impurus, sed tam uirorum quam feminarum | |
| auidus fuit fecitque specula huius notae cuius modo | |
| rettuli imagines longe maiores reddentia, in quibus | |
| digitus brachii mensuram et crassitudinem exce- | 5 |
| deret. Haec autem ita disponebat ut, cum uirum | |
| ipse pateretur, auersus omnes admissarii sui motus | |
| in speculo uideret ac deinde falsa magnitudine ipsius | |
| membri tamquam uera gaudebat. | |
| In omnibus | 3.1 |
| quidem balneis agebat ille dilectum et aperta men- | |
| sura legebat uiros, sed nihilominus mendaciis quoque | |
| insatiabile malum oblectabat. | |
| I nunc et dic speculum munditiarum causa reper- | 5 |
| tum. Foeda dictu sunt quae portentum illud ore | |
| suo lancinandum dixerit feceritque, cum illi specula | |
| ab omni parte opponerentur, ut ipse flagitiorum | |
| suorum spectator esset et, quae secreta quoque | |
| conscientiam premunt quaeque sibi quisque fecisse | 10 |
| se negat, non in os tantum sed in oculos suos inge- | |
| reret. | |
| At hercule scelera conspectum sui reformi- | 4.1 |
| dant. In perditis quoque et ad omne dedecus expo- | |
| sitis tenerrima est oculorum uerecundia. Ille, quasi | |
| parum esset inaudita et incognita pati, oculos suos | |
| ad illa aduocauit nec quantum peccabat uidere | 5 |
| contentus specula sibi per quae flagitia sua diuideret | |
| disponeretque circumdedit; et, quia non tam dili- | |
| genter intueri poterat, cum caput merserat ingui- | |
| nibusque alienis obhaeserat, opus sibi suum per | |
| imagines offerebat. | 10 |
| Spectabat illam libidinem | 5.1 |
| oris sui; spectabat admissos sibi pariter in omnia | |
| uiros; nonnumquam inter marem et feminam dis- | |
| tributus et toto corpore patientiae expositus spec- | |
| tabat nefanda. Quidnam homo impurus reliquit quod | 5 |
| in tenebris faceret? Non pertimuit diem, sed illos | |
| concubitus portentuosos sibi ipse ostendit, sibi ipse | |
| approbauit, quem non putes in ipso habitu pingi | |
| noluisse. | |
| Est aliqua etiam prostitutis modestia et | 6.1 |
| illa corpora publico obiecta ludibrio aliquid quo | |
| infelix patientia lateat obtendunt; adeo in quae- | |
| dam lupanar quoque uerecundum est. At illud mons- | |
| trum obscenitatem suam spectaculum fecerat et | 5 |
| ea sibi ostentabat quibus abscondendis nulla satis | |
| alta nox est. | |
| 'Simul, inquit, et uirum et feminam | 7.1 |
| patior. Nihilominus illa quoque superuacua mihi | |
| parte alicuius contumelia marem exerceo; omnia | |
| membra stupris occupata sunt; oculi quoque in | |
| partem libidinis ueniant et testes eius exactoresque | 5 |
| sint. Etiam ea quae a conspectu corporis nostri | |
| positio submouit arte uisantur, ne quis me putet | |
| nescire quid faciam. | |
| Nil egit natura quod humanae | 8.1 |
| libidini ministeria tam maligna dedit, quod aliorum | |
| animalium concubitus melius instruxit; inueniam | |
| quemadmodum morbo meo et imponam et satis- | |
| faciam. Quo nequitiam meam, si ad naturae modum | 5 |
| pecco? Id genus speculorum circumponam mihi | |
| quod incredibilem magnitudinem imaginum reddat. | |
| Si liceret mihi, ad uerum ista perducerem; quia | 9.1 |
| non licet, mendacio pascar. Obscenitas mea plus | |
| quam capit uideat et patientiam suam ipsa miretur.' | |
| Facinus indignum! Hic fortasse cito et antequam | |
| uideret occisus est; ad speculum suum immolandus | 5 |
| fuit. |