| Derideantur nunc philosophi quod de | 1.17.1.1 |
| speculi natura disserant, quod inquirant quid ita | |
| facies nostra nobis et quidem in nos obuersa reddatur, | |
| quid sibi rerum natura uoluerit quod, cum uera | |
| corpora edidisset, etiam simulacra eorum aspici | 5 |
| uoluit, | |
| quorsus pertinuerit hanc comparare mate- | 2.1 |
| riam excipiendarum imaginum potentem; non in | |
| hoc scilicet ut ad speculum barbam uelleremus | |
| aut ut faciem uiri poliremus,—in nulla re illa luxuriae | |
| negotium concessit,—sed primum omnium, quia | 5 |
| imbecilli oculi ad sustinendum comminus solem | |
| ignoraturi erant, formam eius hebetato lumine | |
| ostendit. Quamuis enim orientem occidentemque | |
| eum contemplari liceat, tamen habitum eius ipsum | |
| qui uerus est, non rubentis sed candida luce fulgentis, | 10 |
| nesciremus, nisi in aliquo nobis umore lenior et | |
| aspici facilior occurreret. | |
| Praeterea duorum siderum | 3.1 |
| occursum, quo interpolari dies solet, non uideremus, | |
| nec scire possemus quid esset, nisi liberius humi | |
| solis lunaeque imagines uideremus. | |
| Inuenta sunt | 4.1 |
| specula ut homo ipse se nosset, multa ex hoc con- | |
| secuturus, primum sui notitiam, deinde ad quaedam | |
| consilium: formosus, ut uitaret infamiam; deformis, | |
| ut sciret redimendum esse uirtutibus quicquid | 5 |
| corpori deesset; iuuenis, ut flore aetatis admoneretur | |
| illud tempus esse discendi et fortia audendi; senex, | |
| ut indecora canis deponeret, ut de morte aliquid | |
| cogitaret. Ad haec rerum natura facultatem nobis | |
| dedit nosmet ipsos uidendi. | 10 |
| Fons cuique perluci- | 5.1 |
| dus aut leue saxum imaginem reddit: | |
| nuper me in litore uidi | |
| Cum placidum uentis staret mare. | |
| Qualem fuisse cultum putas ad hoc se speculum | 5 |
| comentium? Aetas illa simplicior et fortuitis con- | |
| tenta nondum in uitium beneficia detorquebat nec | |
| inuenta naturae in libidinem luxumque rapiebat. | |
| Primo faciem suam cuique casus ostendit. Deinde, | 6.1 |
| cum insitus sui mortalibus amor dulcem aspectum | |
| formae suae faceret, saepius ea despexere in quibus | |
| effigies suas uiderant. Postquam deterior populus | |
| ipsas subit terras effossurus obruenda, ferrum primum | 5 |
| in usu fuit,—et id impune homines eruerant, si | |
| solum eruissent,—tunc deinde alia terrae mala, | |
| quorum leuitas aliud agentibus speciem suam obtulit, | |
| quam hic in poculo, ille in aere ad aliquos usus | |
| comparato uidit; et mox huic proprie ministerio | 10 |
| praeparatus est orbis, nondum argenti nitor sed | |
| fragilis uilisque materia. | |
| Tunc quoque, cum antiqui | 7.1 |
| illi uiri incondite uiuerent, satis nitidi si squalorem | |
| opere collectum aduerso flumine eluerant, cura | |
| comere capillum fuit ac prominentem barbam depec- | |
| tere, et in hac re sibi quisque, non alteri in uicem, | 5 |
| operam dabat. <Ne> coniugum quidem manu crinis | |
| ille quem effundere olim mos uiris fuit attrectabatur, | |
| sed illum sibi ipsi sine ullo artifice formosi quatie- | |
| bant, non aliter quam iubam generosa animalia. | |
| Postea, iam rerum potiente luxuria, specula totis | 8.1 |
| paria corporibus auro argentoque caelata sunt, | |
| gemmis deinde adornata; et pluris unum ex his | |
| feminae constitit quam antiquarum dos fui<t> illa | |
| quae publice dabatur imperatorum pauperum liberis. | 5 |
| An tu existimas auro inditum habuisse Scipionis | |
| filias speculum, cum illis dos fuisset aes graue? | |
| O felix paupertas quae tanto titulo locum fecit! | 9.1 |
| Non <cepissent> illa<m> dotem, si habuissent. At quisquis | |
| ille erat cui soceri loco senatus fuit intellexit acce- | |
| pisse se dotem quam fas non esset reddere. Iam | |
| libertinorum uirgunculis in unum speculum non | 5 |
| sufficit illa dos quam dedit p<opulus> Ro<manus> | |
| animose. | |
| Processit enim paulatim in deterius | 10.1 |
| opibus ipsis inuitata luxuria et incrementum ingens | |
| uitia ceperunt, adeoque omnia indiscreta sunt diuer- | |
| sissimis artibus ut, quicquid mundus muliebris | |
| uocabatur, sarcinae uiriles sint; omnes dico, etiam | 5 |
| militares. Iam speculum ornatus tantum causa | |
| adhibetur? Nulli non uitio necessarium factum est. |